The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 147
esse predestinatum in utroque statu, scilicet sive solveretur et esset cum Christo sive maneret in carne, erat securus de premio, ergo neutrum propter securitatem erat ei magis eligendum quam aliud. Sed in altero erat premium, ergo illud erat magis eligendum, cum sciret illud esse maius. Item propter securitatem erat alterum magis eligendum, ergo multo forcius est eligendum esse in fide sine persecutione quam cum persecutione esse in fide.
Contra: Pono quod ponat Dominus in voluntate tua vel optione tua utrum magis velis venire ad Deum, vel post VIII° dies duplo maiori premio. Constat quod eligendum est etiam post VIII° dies cum maiori premio. Eadem ratione post centum terminos cum duplo vel triplo maiori premio, et ita in infinitum. Contra: Tu debes lugere pro dilatione patrie, et quanto perfectior es, tanto magis debes lugere et desiderare patriam.
Dicimus quod dissolvi et esse cum Christo multo melius quam quod sequitur, scilicet manere in carne propter maius premium. Nam licet Paulus sciret esse predestinatum, tamen dissolvi etc. erat securius ei quam manere in carne; consequuntus enim premium haberet securitatem rei, sed in [re-
esse predestinatum in utroque statu, scilicet sive dissolveretur et esset cum Christo, sive maneret in carne, erat securus de premio, ergo neutrum propter securitatem erat ei magis eligendum quam reliquum. Sed in altero erat premii maioritas, ergo illud erat ei magis eligendum, cum ipse sciret illud esse maius. Item si propter securitatem alterum erat ei magis eligendum, ergo multo pocius eligendum est esse in fide sine persecutione quam esse in fide cum persecutione.
Contra: Esto quod Dominus ponat in optione tua utrum magis velis modo ad ipsum venire, an post VIII° dies cum duplo maiori premio. Constat quod debes preeligere venire post VIII° dies cum maiori premio; eadem ratione post C annos cum duplo vel triplo maiori premio, et ita in infinitum. Tu debes lugere pro dilatione patrie, et quanto es perfectior tanto magis lugere debes et patriam flagrantius desiderare.
Dicimus quod dissolvi et esse cum Christo est multo melius et securius quam manere in carne propter fratres. Nam licet Paulus sciret se esse predestinatum, tamen dissolvi etc erat ei longe securius quam manere in carne; consecutus enim primum, scilicet dissolvi etc, haberet securitatem rei, sed in
15. ei om. F.—16. sine F.