The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 153
tot et tanta unus quot et quanta reliquus; pares sint in omnibus, excepto quod unus moritur citius quam reliquus.
Solutio: Hec argumentatio non valet: Isti decedunt in pari culpa et pares in omnibus, ergo verum est eos equaliter esse punitos, quia ille qui primus decessit semper erit magis punitus. Sed hec est vera: ergo pariter punientur, quia tantum punietur iste in uno instanti quantum ille in alio. Sed secundum hoc videtur quod iste fornicator punietur tantum quantum iste adulter, posito quod adulterium sit duplo maius peccatum quam fornicatio, et quod iste adulter moriatur uno anno prius quam fornicator. In fine ergo secundi anni erit verum: quantum iste punietur tantum ille, quia est pena adulterii dupla ad penam fornicationis; tantum sustinuit iste uno anno quantum ille duobus; ergo isti equaliter punientur.
Forte dicet quod non valet, quia ad hoc quod sequatur conclusio oportet quod in aliquo instanti equaliter, sicut ad hoc quod hec sit vera: Adam et Noe fuerunt similes, exigitur quod in eodem instanti fuerunt similes, quod bene potest concedi.
Item queritur utrum iste possit
secum ferant, et paria suffragia pro eis fiant, ita quod pares sint in omnibus, hoc excepto quod unus citius decedit quam alius.
Solutio: Hec non valet argumentatio: Isti decedent pares in omnibus, ergo verum erit de dicto- (sic) eos equaliter esse punitos, quia ille qui primus decedet in quolibet instanti erit magis punitus. Sed necessario sequeretur: Ergo pariter punientur, quia quantum punietur unus in uno instanti, et alter in alio. Sed secundum hoc videtur quod iste simplex fornicator punietur tantum quantum ille adulter, qui habet duplo magis peccatum, posito quod fornicator uno anno prius decedat quam adulter; in fine ergo secundi anni erit verum quod sic dicitur modo: Quantum iste punietur tantum et ille, vel tantum punitus est, quia cum pena adulterii sit dupla ad penam fornicationis, tantum penam sustinebit adulter uno anno quantum fornicator duobus, et ita tunc equaliter erunt puniti. Ergo modo est verum quod equaliter punientur.
Forte dicet quod non valet argumentatio, quia ad hoc quod conclusio esset vera oporteret quod in aliquo instanti equaliter punirentur sicut ad hoc quod hec sit vera: Adam et Noe fuerunt similes, oportet quod fuerint in eodem instanti, quod potest concedi.
Item queritur utrum iste possit