The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 154
licite dare aliquid Ecclesie ut oret pro eo. Quod possit ostenditur, quia, sicut legitur in Libro Numerorum, post victoriam Madianitarum obtulit populus aurum Moysi et Aaron ut orarent pro eo, et ipsi acceperunt. Dicimus quod aliquis licite potest dare alicui ut oret pro ipso, ut hec coniunctio "ut" notat consecutionem, consecutiva sit, non condicionalis.
Item Augustinus: Eatenus profuerunt orationes defunctis quatinus merentur eam (sic) sibi prodesse. Sit hic ergo quidam iustus qui cum venialibus decedat, quibus debetur de rigore septennis in purgatorio. Iste meruit ut ei prosint orationes, sed nichil ei proderunt nisi ad relaxationem tante [pene]; ergo meruit relaxationem tante, non ergo debetur meritis eius tanta. Item si meruit relaxationem, et postea remansit in caritate usque ad secundum necessarium est eum meruisse. Sed potest esse quod Ecclesia oret pro isto, ergo possible est istum defraudari suo merito, et ita iniuste agetur eum eo.
Forte dicet quod non meruit ut ei fieret relaxatio, sed meruit quod si fierent pro eo orationes quod ei fieret relaxatio.
Sed meruit ut pro eo fierent orationes, ergo et meruit ut pro eo fierent [suffragia], et ut fieret ei relaxatio. Deinde ut prius.
licite dare alicui ecclesie ut oret pro eo. Quod possit ostenditur, quia sicut legitur in Numeris, post victoriam Madianitarum optulerunt quidam aurum Moysi, et in Regum Samueli, ut pro ipsis orarent, et ipsi acceperunt. Si quis tamen sic det, videtur facere symoniam. Dicimus quod licite potest dare alicui ut oret pro ipso, ut hec coniunctio "ut" non notet causam vel condicionem sed consecutionem. . . .
f. 329 , line 14. Item ut dicit Augustinus illis prosunt suffragia qui sic vixerunt quod meruerunt ut si fierent prodessent. Sit ergo quod iste iustus eum tot venialibus decedat quibus septennis pena in purgatorio debeatur. Iste meruit ut ei prodessent suffragia si fierent; sed non proderunt nisi ad relaxationem tante pene, ergo meruit relaxationem tante, non ergo meritis debetur tanta. Item si meruit relaxationem et finaliter permansit in caritate, verum est eum meruisse. Sed possibile est quod nulla suffragia fient pro illo, ergo possibile est eum fraudari merito suo et ita iniuste agetur eum eo.
Forte dices quod non meruit relaxationem, sed meruit quod si suffragia fierent pro eo, ei fieret relaxatio.
Sed meruit ut fierent suffragia, ergo et ut ei fieret relaxatio, et inde ut prius. . . .