The Questiones of Cardinal Stephen Langton (III)
by George Lacombe, Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 2 · April–June 1930
p. 155
Item suffragium prodest illi; aut ergo intendetur effectus suffragii secundum contritionem aut secundum opera istius. Si secundum caritatem ergo etc. Una caritas fuit in isto futura, omnia suffragia eque proderunt isti, ergo tantum maiora quantum minora.
Item: In aliis video quod secundum opera attenditur pene diminutio. Queritur cum suffragia ad diminutionem [pene], quare secundum opera non attenditur effectus suffragiorum.
Item si attenditur secundum contricionem, posito ergo quod isti duo decedant in paribus caritatibus, et in operibus pares sint, excepto quod impares habent contriciones.
Non valet hec argumentatio: Isti pariter decesserunt et in paribus circumstanciis, et in pari caritate, ergo pariter punientur et eque cito liberabuntur. Si ergo dicat quod secundum opera, ergo cum plura opera fecit et ex diversis caritatibus, vel ex eadem equaliter intensa, magis meruit quod ei prodessent suffragia magis et minus, et idem suffragium.
Preterea posito quod isti duo imparibus caritatibus [decedant]
f. 329 , line 26. Item suffragia Ecclesie prosunt purgandis. Queritur penes quid attendatur quantitas fructus sive effectus suffragiorum, scilicet secundum caritatem purgandi, an secundum contricionem, an secundum opera ipsa. Si secundum caritatem, ergo cum una sola caritas fuerit futura in isto, omnia suffragia eque proderunt ei, et ita tantum minora quantum maiora.
Item: In aliis video quod secundum quantitatem operum, que ex caritate funt, attenditur pene diminutio. Cum ergo suffragia prosint ad pene diminutionem, queritur quare non secundum opera attenditur eorum fructus sive effectus.
Si concedatur quod secundum opera, ergo cum plura opera fecerit iste et ex diversis caritatibus vel ex eadem intensa, meruit quod ei prodessent suffragia magis et minus, et idem suffragium magis et minus, quia minori opere meruit ut hoc suffragium prodesset ei minus, et maiori opere meruit ut prodesset ei idem suffragium magis.
Preterea [posito] quod isti duo decedant in imparibus caritatibus,