Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 266
illis, id est in naturali eorum potentia. In illis dicit hoc esse. id est non indigere aliquibus scripturis ad hanc cognitionem, ut inexcusabiles appareant. Multa vero sunt de Deo, que secundum naturam non possunt nosci, scilicet omnia que pertinent ad generationem Filii, que omnia sunt contra naturam, ut de virgine nasci etc. Que omnia removet per hoc quod dicit: quod Dei, 'Deus enim manifestavit'.
Vere habuerunt potentiam naturalem cognoscendi. Nam iste effectus, quod quidam cognoverunt, numquam evenisset, si potentia cognoscendi defuisset. Hunc etiam effectum a Deo dicit datum, ne illi soli naturali potentie ascriberent. Vel ita est in illis, quia Deus conferendo eis auxilium per creaturas manifestavit eis cognitionem sui, quam in se habebant per naturalem legem.
'Invisibilia enim'. Modo ostendit, quid de Deo potuerunt cognoscere, et per quid Deus eis revelavit. Nam invisibilia Dei et sempiternam virtutem et Divinitatem per creaturas exteriores intellectas intellexerunt, id est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Invisibilia vocat Patrem. Personam unam pluralem ponit, quia pluribus modis cognoscitur, scilicet quod est eternus, omnipotens id est esse habens et multa alia. 'Sempiterna quoque virtus eius', id est Filius, qui Patris virtus et bracchium dicitur, quia per eum Pater cuncta potenter operatur, conspicitur per creaturas intellectas. Et etiam Divinitas, id est Spiritus Sanctus inspicitur intellectus per creaturas.
Vel ideo dicat specialiter invisibilia, quoniam tres personas intelligit homo per creaturas, et ita idem erit virtus et divinitas et invisibilia. Sed diversitas est secundum hoc, quod dicit sempiterna id est semper eterna virtus.
Magnam benignitatem Dei ostendit, quod illud, quod invisibile in natura sua erat, permisit conspici non tantum a celesti creatura, sed a creatura mundi id est ab homine, cuius conversatio est in mundo, vel a creatura mundi, id est ex quo mundus creatus fuit.