Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 267

Videamus autem, que cognitio Dei per creaturas possit haberi. Philosophi per celum et terram et quasdam alias creaturas, quas magnas, quas immensas ac perpetuas intellexerunt ipsum conditorem magnum, incomparabilem, immensum eternum esse mente perceperunt, qua cognitione similes nobis erant. Cognoscebant enim, sicuti nos, quia Deus sit et quid non sit. Quid autem sit, a nemine comprehendi potest. [Potest] haberi cognitio de Deo per creaturas. Qui enim intelligit <ur> creaturas cottidie fieri crescere et multiplicari, non a nichilo processisse potest intelligere, neque regi et semper in melius promoveri non casuali temeritate. Hac necessitate compulsi intellexerunt esse quendam creatorem omnium gubernatorem, invariabilem et eternum. Viderunt enim esse corpus et vocari unum propter coniunctionem suarum partium; sed quoniam potest dividi et ab invicem omnes partes separari, cogitaverunt esse unum non in veritate et proprie. Consideraverunt etiam, quod anima, cuius partes nulle sunt, verius posset una dici, in cuius natura nulla quantitas existit nec per aliqua membra potest disgregari, sed quoniam modo sapit, modo desipit, modo irascitur, modo pacatur sui ipsius variatione non esse vere unum comprobatur.—Angelus etiam non esse vere unum dicendus est, quoniam licet non hoc modo, tamen suo modo potest variari. Per hoc quod omnis creatura unum esse dicitur, non tamen vere et proprie, constat unum esse, quod vere unum est et proprie. Ista enim, que vere non sunt, ab aliquo, quod vere non esset, non potuerunt incipere. Et sic habemus unitatem, quam per creaturas intellectas cognoscere potuissent. In procreatione etiam rerum tam bonarum et tam bona gubernatione earum perceperunt eum, qui creavit, magnam potentiam habuisse in ipsa procreatione et in regimine, et ipsam potentiam non esse ab ipso diversam. Si enim diversa esset, iam in se omnia non haberet, nec sufficiens nec perfectus esset ille creator omnium, quem oporteret sufficientem esse et perfectissimum. Non enim, probat Boetius, imperfecta ab insufficiente et imperfecto incipere po-