Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 268
tuerunt. Quod est cognoscere Filium Dei a Patre procedentem et Patri esse consubstantialem.
Ex ipsis etiam rebus, quas tam bene creatas, tam bene gubernari viderunt, intellexerunt illum habere magnam dilectionem erga creaturas, qui eas tam bene formavit et tam bene conservat. Quam dilectionem erga creaturas illam simplicem substantiam crediderunt eternaliter habuisse neque novi umquam ei credatur accidisse. Similiter et virtutem eius, cum ab ipso non sit diversa, eternaliter eandem dilectionem intellexerunt habuisse, quod est intelligere a Patre et Filio procedere Spiritum Sanctum, et Patri et Filio consubstantialem esse.
Ad hanc vero considerationem Deitatis per similitudinem anime potuerunt ascendere. Sicut enim ab anima procedit ratio nec est diversa substantia ab ipsa anima, et ab ipsa ratione procedit memoria nec est diversa substantia ab anima et ab ipsa ratione, sic ab illa Divinitate et virtute eius id est Filio, intellexerunt dilectionem illam, id est Spiritum Sanctum procedere, nec esse diversam ab ipsa Divinitate et ab eius virtute. Et sicut videbant ab igne incendium procedere, nec tamen ignem prius quam incendium esse, sic intellexerunt Filium a Patre procedere nec tamen posteriorem Patre<m> esse, et Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere, nec tamen posteriorem Patre vel Filio esse.
Hec autem tria nomina Pater, Filius, Spiritus Sanctus nomina sunt simplicis substantie, et quicquid potest de uno secundum substantiam dici, potest dici et de aliis verissime, ut increatus, omnipotens et alia. Non vero quicquid potest dici secundum hoc nomen, quod est Filius, potest dici secundum hoc nomen, quod est Pater. Siquidem Pater hoc respectu ponitur, a quo procedit Filius et a quo cum Filio procedit Spiritus Sanctus; Filius hoc respectu, quod a Patre procedit et quod ab ipso cum Patre procedit Spiritus Sanctus; Spiritus Sanctus vero hoc respectu ponitur, quod ipse ab utroque procedit. Non ergo