Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 269
consequitur, si dicamus Filium a Patre procedere vel incarnatum esse, ut idem dicamus de Patre.
‘Ita ut sint inexcu [fol. 4] sabiles’, id est qui ita manifeste cognoverunt de Deo, ut nullam excusationem habeant de peccato, scilicet ex hoc sunt inexcusabiles, ‘quia, cum cognovissent Deum’ per ipsam naturalem cognitionem, ‘non sicut Deum glorificaverunt’, id est nec se ipsos tales fecerunt bene operando, ut per bonos servos gloriosus appareret eorum Dominus. Nec ei exhibuerunt culturam sacrificiorum et aliorum, que Deo debent. ‘Aut gratias egerunt’, id est ex hoc, quod duce ratione ad sui cognitionem pervenerunt, grati ei non fuerunt, ipsam cognitionem non Deo, sed sibi attribuentes, non glorificaverunt nec gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et ipsas cogitationes de Deo a sua naturali tantum potentia se habere cogitantes, que cogitationes sue erant, id est a se, non a Deo orte. ‘Evanuerunt’, id est contra veritatem morantes vanitati adheserunt.
Et quia illam cognitionem non Deo, sed sibi attribuerunt, ‘obscuratum est cor eorum’, id est ipsam cognitionem paulatim rationalis intellectus amisit. Quia eorum, id est a se haberi creditur, cor, dico, factum insipiens id est privatum illa naturali cognitione. Vere ex hac causa, quod cogitaverunt cognitionem a se habere, perdiderunt ipsam cognitionem. . . .
Der scheinbar eine Abkürzung des Rhabanus darstellende anonyme, von Denifle nicht berücksichtigte mit “In epistola scribenda Romanis intentio apostoli talis fuit, Ecclesia Remanorum gentibus et iudeis constabat” im Prolog, und mit “Paulus servus Christi vocatus apostolus, quod ita exponitur: vel ab hominibus vocatus apostolus, vel potius ad hoc vocatus, ut sit apostolus” im Text beginnende Kommentar des Cod. lat. 1370 der Bibliothek von Ste. Geneviève in Paris: ‘Manifestantur in illis’, id est in [fol. 38] ipsorum intelligentiis, vel ‘in’
Cod. Bamberg. Bibl. 128 fol. 3.