Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 270
vacat. Diceret quis: illud, quod sciunt de Deo, quis eis manifestavit. . . . Deus enim eis revelavit. Sciendum vero est, quod Plato et Aristoteles et alii philosophorum notitiam unius Dei habuerunt . . . 'Sempiterna quoque virtus', id est potentia et Divinitas, id est maiestas divina . . . sempiterna ad differentiam nostre potestatis, que transitoria est . . . " (Erspricht nicht von der Erkenntnis der Trinität).
Der in die Schule Abaelards gehörige, von Denifle nicht beachtete, anonyme für den Römerbrief mit den Worten: "Paulus. More scribentium epistolas salutationem premittit, qui eos ad veram salutem hortatur. Qua loco premii cum quibusdam aliis premissa auditores benivolos reddit dociles et attentos" beginnende Kommentar des Cod. lat. 1116 der Arsenalbibliothek in Paris: Hucusque contra utrosque simul invehitus est. Nunc gentiles aggreditur, qui minus reprehensibiles videbantur de eo, quod uni et vero Deo non servierant, quem sine lege scripta, ut aiebant, cognoscere non poterant. Quam excusationem manifeste retundit apostolus ostendens etiam sine scripto a gentibus per naturalem legem Deum nosci potuisse et quibusdam notum fuisse, ipso eis de se ipso per rationem, quam dederat, hoc est legem naturalem ac per invisibilia opera sua notitiam conferente, quasi dicat: Vere veritatem Dei detinuerunt(?), id est quod de Deo vero sentiunt, per iniusta desideria fructificare non sinunt, quia illud Dei, quod modo notum est, hoc est illud, quod de natura Divinitatis modo per legem et evangelium munde propalatum est, illud idem etiam sine scripto per naturalem rationem manifestum erat, tunc in illis et per illos aliis. Unde multa de Trinitate testimonia aperte in philosophorum libris repperiuntur, qui gentium magistri erant, que etiam sancti patres ad nostre fidei commendationem adversus gentilium impugnationem diligenter collegerant. Et attende quod dicitur: quod notum est Dei, illis revelatum fuisse, hoc est illos de Deo