Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 271

credidisse, quod et nos, quod quidem pertinet ad naturam Divinitatis, non ad misterium incarnationis, quod ex visibilibus Dei neque humana ratione concipi poterat.

‘Invisibilia’: Totum hic misterium Trinitatis distinguit, ut non solum unitatem Dei, verum etiam Trinitatem ex ipsis operibus perpendere possent, sicut potentiam Dei et sapientiam et benignitatem ex his, que videbant, liquide percipiebant, in quibus consistit discretio Trinitatis. ‘Invisibilia’ pluraliter ipse spiritus multiplex, septiformis, qui septem spiritus nonnumquam dicitur sicut septiformis gratie dona, hic invisibilis, quia ubi vult spirat et vocem eius audis et nescis unde veniat aut quo vadat, sed intellectus, conspicitur non oculis corporis, sed intelligentia rationis.

‘Sempiterna virtus’ Christus est, de quo alibi Paulus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quam sapientiam evangelista verbum, id est mentis conceptum, philosophus noun, id est mentem nominat, quam ex Deo natam affirmat. Divinitas hoc loco pro maiestate divine potentie, que specialiter ex nomine Patris innuitur. Deus quippe teste Isidoro theos id est timor interpretatur. Unde primus in orbe deos fecit etiam esse timor, et potestas quelibet timor est subiectorum. Unde merito nomine Dei sive Divinitatis vel Deitatis divina specialiter exprimitur potentia, que Patri ascribitur. Unde Maximus episcopus: est per ingenitam deitatem omnipotens et omnipotentiam Pater. Et hec Trinitas cognoscitur ‘a creatura mundi’, id est per effecta mundanorum operum, ut ex comparatione et ornatu mundi per humanam rationem percipitur artificis potentia, sapientia et benignitas. Vel ‘a creatura mundi’, id est per similitudinem corporalium rerum humanam rationem disscretionem Trinitatis et singularitatem unitatis vite flexisse, sicut in sole splendor et calor et in qualibet creatura corporali est materia, est forma, est connexio utriusque, sicut in erea statua est es, est imago, et hoc unum essentialiter sine numero, sed diversa proprietatibus, cum aliud sit proprium eris et aliud