Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 272
statue et statua sit ex ere, non es ex statua. Et hoc Patri et Filio assignari potest. Sic ergo a creatura mundi id est per aliquam creaturam mundi intellecta conspicitur.
Der ebenfalls irgendwie Abaelard und Radulph von Laon nahestehende Paulinenkommentar des Cod. lat, 567 der Pariser Nationalbibliothek: Modo exponit, quid Deus illis revelavit et quid Dei notum fuit in illis. Nam invisibilia Dei et sempiternam virtutem et divinitatem pro [statt per] creaturas intellectas intellexerunt id est Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Invisibilia Dei vocat Patrem, personam unam, de cuius operatione et natura multa, que secundum se sunt invisibilia, nulli corporeo sensui vel etiam intellectui subiacentia, per gratiam Dei et ratione naturali per hec exteriora sunt visibilia et intellecta. De Patre enim cognoscimus, quoniam gignit Filium et quia ab eo est Spiritus Sanctus. Sed ipse neque gignitur a Filio neque procedit a Spiritu Sancto, non tantum quod sit tempore prior vel dignitate maior, et quoniam est alius in persona, sed non est aliud in natura. Sunt etiam alia de Patre secundum se invisibilia per creaturas tantum intelligibilia. Ipse Pater secundum se incomprehensibilis dignatus a creaturis intelligi, ut insimul multa de eo scirentur a creatura mundi. Magnum divine gratie beneficium, ubi creator invisibilis a creaturis suis dignatus est intelligi. Si etiam angelis ostenditur, summa bonitas et gratia potest existimari, sed infinite maior, quod a creatura mundi, que mundum amat, que oculum pulvere mundi caligantem portat, quod ab amatoribus huius mundi voluit intelligi, gratia Dei immensa. Et hoc conspexerunt non secundum ipsa invisibilia, sed per ea, que facta sunt intellecta. Nisi enim qui(!) cognoscat et intelligat prius natura et dignitatem et(!) creaturarum, non potest pertingere et ad cognitionem creatoris et invisibilium, que de Deo creduntur et sciuntur.
Non solum per ea, que creata sunt, Patrem cognoverunt, sed
Fol. 81.