Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 273

etiam Filium. Sempiterna quoque virtus eius id est Filius, per quem cuncta potenter operatur, per quem reprobos punit, bonis iustitie premia largitur. Ipse enim dicitur verbum Patris et lux et brachium et virtus et cetera propter diversa, que per eum Pater operatur. Per hoc, quod dicit virtutem esse sempiternam, constat illum esse sempiternum, cuius virtus. Unde constat eam esse coeternam Deo Patri, que per se sempiternum ostendere necesse non fuit, et etiam divinitas eius. Unde dicitur: In quo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, id est omnis gratia Sancti Spiritus. Per ea que facta sunt cognoscuntur, id est Spiritus Sanctus, cuius gratia totum mundum implet, a cuius munere nullus hominum sese immunem dicere potest. Ipse enim est Patris amor et divinitas omnium sensibus et operibus misericorditer infusa . . . [fol. 43] Et non solum per creaturas Deum trinum et unum esse cognoverunt, sed etiam sempiternum neque finem neque principium habentem. Etiam virtus et fortitudo, id est omnipotentia sua et divinitas ubique presens nullum a beneficiis suis excludens, conspicitur intellecta per ea, que creata sunt. Vel, ut sit idem invisibilia et virtus et divinitas, sed diversitas est secundum hoc, quod dicit sempiternam, quod superius dictum non fuit.

Philosophi per creaturas Deum intellexerunt et per quosdam gradus usque ad ipsius divinitatis splendorem conscenderunt. Consideraverunt enim ingenium et rationem, id est intellectum et memoriam esse in eadem anima, que secundum has singulas naturas est diversa, tantum eadem in essentia. Ad hanc humane creationis similitudinem duce naturali ratione dixerunt et intellexerunt Deum in personis trinum, in essentia unum. Et sicut ab ingenio procreatur intellectus de aliqua re et memoria procedit ab utroque, sic intellexerunt Filium et sapientiam esse genitam a Patre, Spiritum vero Sanctum a Patre et Filio procedere. Viderunt etiam in creaturis quiddam ab alio fieri, sine quo tamen illud, unde fit, extitisse non potest intelligi. Calor enim fit ex igne, splendor ex sole, sed tamen neque sol