Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 274
prior splendore, neque ignis calore. Ita Filius gignitur ex Patre, Spiritus Sanctus procedit ab utroque, ita ut numquam fuisset Pater sine sapientia sua et virtute neque Pater et Filius sine suo amore.
Prius etiam consideraverunt creaturas cotidie fieri, crescere, multiplicari, subintelligentes tot et tanta et tam recte disposita non a nichilo processisse, neque regi et semper in melius promoveri casuali temeritate. Hac necessitate compulsi intellexerunt esse quendam creatorem, omnium gubernatorem invariabilem et eternum. Viderunt enim corpus esse et vocari unum propter coniunctionem partium suarum. Sed quoniam potest dividi et eius partes ab invicem possunt separari cogitaverunt esse unum non in veritate et proprie. Consideraverunt etiam, quod anima, cuius <eius> partes nulle sunt, verius possit una dici, in cuius natura nulla quantitas existit, nec per aliqua membra potest disgregari. Sed quoniam modo sapit, modo desipit, modo irascitur, modo patitur, sui ipsius variatione non esse vere unum comprobatur. Angelus etiam non esse vere unum dicendus est, quoniam licet non hoc modo, tantum [statt tamen] suo modo variari potest. Per hoc quod omnis creatura unum esse dicitur, non tantum [statt tamen] vere et proprie dicitur, non tantum [statt tamen] vere et proprie constat quiddam esse quod vere unum est et proprie. Eodem modo Filium equalem et consubstantialem Patri possumus intueri. Per ascensum quedam ad similitudinem creatoris contendunt et ad eum representandum pro dignitate et magnitudine accedunt. Sed quoniam nichil in creaturis vere et ex toto inveniri potest illi simile, consequenter intelligi debet quiddam usque eo illi simile, ut Patrem equiparet et representet sine aliqua diversitate, que est Verbum Patris et imago, quod est idem cum ipso.
Fol. 42v. Beginn des Kommentators (fol. 36): In unaquaque epistola tria videntur esse consideranda, scilicet, que fuisset cause et occasio, que coegit apostolum ut archana sue voluntatis. . . . Beginn des Kommentars zum Römerbrief: Priusquam incipiat illud exponere, quod intendit, facit quasi quendam prologum, ut faciat eos attentos et benevolos et dociles.