Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 275

Die glosulae glosularum: 'Quia quod notum est Dei'. Ideo ira Dei veniet super reprobos et maxime philosophos, 'quia quod notum est Dei' id est notitia Dei hec videlicet, quod ipse sit solus Deus creator omnium rerum, manifestatum illis ducatu rationis. Ex pulcritudine enim visibilium Dei operum cognitio opificis et maiestas innotuit philosophis, quod tam speciose creature speciosiorem habent creatorem. Multa vero sunt de Deo, que per naturam non possunt cognosci, ut nasci de virgine et multa alia.

'Deus enim illis revelavit'. Vere habuerunt notitiam, nam Deus revelavit eis sive per naturale ingenium et rationis visum acumenque studii, sive per occultam inspirationem. Hoc, inquam, revelavit, quia non est creator pro creatura. Nam creator est Deus. Creatura vero est factura Dei.

'Invisibilia enim' etc. Probat, quod Deus possit cognosci. Nam invisibilia eius, scilicet quod sit omnipotens et quod unus in Deitate et trinus in personis et pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus Sanctus ab utroque procedens, et multa alia philosophi intellexerunt per creaturas istas. Consideraverunt enim ingenium et intellectum et memoriam esse in eadem anima, que secundum singulas has naturas est divisa, tamen in eadem essentia. Et sicut ab ingenio procreatur intellectus de aliqua re et memoria procedit ab utroque, sic intellexerunt Filium genitum esse a Patre, Sanctum vero Spiritum a Patre et Filio procedere. Viderunt etiam in aliis creaturis quiddam ab alio fieri, sine quo tamen unum illud sic esse non potest. Calor enim fit ex igne; splendor ex sole. Sed tamen neque sol prior est splendore, neque ignis calore. Ita Filius gignitur a Patre, Spiritus Sanctus ab utroque procedit. Sed neque Pater sine Filio, neque Pater et Filius sine Spiritu Sancto esse potest. Per hoc quod dicit creaturam mundi, intelligit homines mundanis deditos.

Cum potentia et maiestas Dei a creature oculis aspici non possit, opere et fabrica mundi intellecta sunt, quasi presentia-