Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 276
liter inspiciantur, sed consuetudine peccandi obruerunt legem nature, obliti sunt memoriam eius. Legem autem, que ad confirmationem data fuerat, percipere noluerunt, ut duplici modo obnoxii fierent dampnationi.
Etiam sempiterna eius virtus et divinitas per ea, que facta sunt, ab illis philosophis intellecta conspiciuntur. Virtus Dei est, que cuncta creata gubernat. Divinitas, que universa replet. Et dicere videtur, quod sit idem: invisibilia et divinitas et virtus. Sed diversitas est in hoc, quod dicit: sempiterna id est semper durabilis, quod superius fuit notatum. Ut si dicat: non solum supra dicto modo per creaturas divinitatis notitiam habuerunt, sed etiam alio respectu, scilicet per ea, que humanis visibus evoluto anno annuatim gignuntur, consideraverunt virtutem sempiternam. Hac necessitate compulsi intellexerunt unum esse creatorem et gubernatorem omnium, invariabilem et eternum.—Alii vero volunt notare per invisibilia Patrem et unam personam dici pluralem, quia pluribus modis cognoscitur, secundum quod est eternus, omnipotens et multa alia.
Ubi dicitur: 'sempiterna quoque eius virtus', notatur, quia Filius Patris virtus et brachium dicitur, quia per eum cuncta potenter operari conspicitur per intellectas creaturas. Et Divinitas, id est Spiritus Sanctus, conspicitur intellectus per creaturas. Quasi dic[at]: Non solum Pater agnoscitur per hec exteriora, sed etiam sempiterna virtus id est Filius eius.
Per hoc, quod dicit virtutem esse [fol. 5] <esse>, constat ipsum esse sempiternum, cuius virtus est talis; et etiam divinitas per ea, que facta sunt, cognoscitur, id est Spiritus Sanctus, de quo dicitur: in quo plenitudo Divinitatis habitat corporaliter, cuius gratia totum mundum implevit, a cuius munere nullus hominum se immunem esse dicere potest. Vel ut pluraliter dicat 'invisibilia', quoniam tres personas Patrem et Filium et Spiritum Sanctum cognovit homo per intellectas creaturas. Et non solum per creaturas Deum trinum et unum cognoverunt,