Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 277

sed etiam sempiternum, id est neque principium neque finem habentem.

‘Ut sint inexcusabiles.’ Quasi dicat: ita manifeste cognoverunt de Deo, ut nullam excusationem habeant de peccato.

‘Quia cum cognovissent’. Hinc patet, quod sint inexcusabiles, quia cum cognovissent per naturale ingenium vel per creaturam visibilem, non tantum glorificaverunt, id est maiestatem ipsius publice non predicaverunt, neque docuerunt illum solum esse colendum idolis abiectis.

Der erste anonyme Paulinenkommentar des Cod. Bamberg. Bibl. 130: Reddit causam quare ira Dei veniat super eos, quia manifestum in illis, id est per reconditam substantiam et per vim rationabilitatis tales Deus eos condidit, ut quod de Deo potest nossi, non ignorent. Hoc est quod dicit: Invisibilis Dei potentia conspicitur, id est cognosci potest, ac si oculo corporeo videretur, potest esse intellecta, et hoc per ea, que facta sunt a creatura mundi, id est per creatum mundum. Ac si dicat: Ipsa factura ita mirabilis, utpote celum, prebet testimonium quantus sit suus factor et illum solum esse colendum; vel a creatura mundi id est ab homine potest hoc agnosci, quem specialiter vocit creaturam, propter quem mundus creatus est; et sempiterna virtus id est Filius et ipsius Divinitas per facturam potuit agnosci.

De Spiritu Sancto ideo tacuit, quia superius satis in donis suis potuit agnosci, cum dixit: ‘manifestum est in illis’. Vis enim ingenii et totius scientie a Spiritu Sancto administratur. ‘Ergo sunt inexcusabiles’, quia cum cognovissent, id est possent cognoscere creatorem per creaturas suas, quibus dedit proprias qualitates et certum motum in locis et temporibus et spatiis, non egerunt inde sibi gratias, sed evanuerunt, id est defecerunt in cogitationibus suis. . . .

Cod. Bamberg. Bibl. 129 fo. 4v.

Fol. 2.