Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 278
Der Paulinenkommentar des Robert von Melun: In mundo tria sunt, in quibus distinctio eminet Trinitatis, que sunt magnitudo, pulcritudo, utilitas. In magnitudine divina apparet potentia, in quo Pater. In pulcritudine divina sapientia, in quo Filius, In utilitate benignitas divina, que est Spiritus Sanctus. Item quatuor sunt modi, quibus Deus cognoscitur, duo interius, duo exterius. De interioribus unus per naturam. Habemus enim naturalem rationem, qua in Dei cognitionem erigimur. Alter vero per gratiam, cuius illuminatione ad Dei cognitionem pervenimus, sine qua gratia ratio naturalis nichil proficit. Sunt item duo exteriores, quorum unus per Scripturam habetur. Hic autem ultimus late patet, ut in Scripturis Sacris ubique. Ceteri vero tres hic commemorantur.
Primus ibi: 'quod notum est Dei, manifestum est in illis'. Secundus ibi: 'Deus enim illis revelavit'. Tertius ibi: 'invisibilia ipsius a creatura mundi intellecta conspiciuntur'. Voluit enim Deus in quibusdam manifestus esse, in quibusdam latere, et ut locum promerendi fides haberet et infidelitas excusatione careret. Nam si omnia manifesta essent, fides quo promereretur, non haberet. Item, si omnia occulta, infidelitas excusationem inveniret. Cum igitur Deus his modis cognoscatur a creaturis suis interioribus et exterioribus, vel invisibilibus et visibilibus perspicitur. Omnis enim creatura imago Dei est in agnitionem sui creatoris resultans. Quelibet enim suum demonstrat creatorem.
Ex creatura autem anime cognitio aliqua de Trinitate habetur. Sunt enim in eadem anima tria hec: mens, sapientia, gaudium, quemadmodum in essentia divina tres persone. Eodem modo et in visibilibus quibusdam se habet, que ad similitudinem adducuntur, ut in sole et fonte. Sed in his caute est perspiciendum, cum similitudines inducuntur, quid inducatur et propter quid. Quedam enim inducuntur ad identitatem essentie demonstrandam, quedam ad diversitatem personarum distinguendam. Quedam etiam inducuntur ad osten-