Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 279

dendum, quo modo incarnatio ad solum pertineat Filium, cum tamen operatio Trinitatis sit individua. Ut illa de cythara, ubi sola corda sonat, sonum tamen cooperantur [fol. 97 v] ars, manus et corda. Quedam ad coeternitatem Verbi cum Patre, ut de sole, in quo soli splendor coeternus est. Ad identitatem essentie ut de fonte. Eadem enim aqua nunc fontis est, nunc rivuli, nunc lacune, licet ex diversa proprietate. Nulla enim res in mundo est, que per omnia cum Summa Trinitate convenire possit. Est etiam illa de sigillo, qua expressior nulla invenitur et ad diversas personarum proprietates et ad identitatem essentie demonstrandam. In eodem enim tempore sunt ibi hec tria: aurum, sigillum, sigillans. Ex auro sigillum, ex sigillo sigillans et non e converso. Est ibi una substantia, due proprietates. Nam ex eo, quod sigillum est, substantia non est; nec ex eo, quod sigillans est. Unde, cum queritur, quid sit hoc, non est respondendum, quia est sigillum vel sigillans, sed aurum. Et quemadmodum hic est, sic est in Trinitate. Eadem divina essentia, tres persone Pater et Filius et Spiritus Sanctus. A Patre Filius et non e converso. Spiritus Sanctus ab utroque et non e converso. Quorum tamen unusquisque divina essentia est. Est autem Pater omnipotentia ingenita generans Filium, Filius vero sapientia genita a Patre. Spiritus vero benignitas divina procedens ab utroque. Quod autem sic, liceat exponere, manifestant auctores divini sic exponentes, cum de his agunt, ut Augustinus, Jheronimus et ceteri. Maximus quoque in expositione symboli hoc ostendit dicens, quia in Deo est natura innascibilis, in Patre geniti veritas. Est enim per Deitatem ingenitam omnipotens, per omnipotentiam Pater. Nec est hoc ineffabilem Trinitatem determinare, sed notitia quedam, quid debeamus credere.

Ex his autem manifestum est, quia hec predicatio facienda non est: Pater est Filius vel e converso, vel Spiritus Sanctus vel e converso. Non est enim Pater Filius vel Spiritus Sanctus vel e converso, nec Filius Pater vel Spiritus, nec Spiritus Sanc-