Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 280

tus Pater vel Filius. Sunt enim hec nomina personales proprietates denotantia. Unde de se invicem per hec predicatio facienda non est. Hoc enim ostenderetur, quod esset personarum confusio, quod esse non potest. Si enim diceretur: Pater est Filius, hoc diceretur, quia potentia ingenita esset sapientia genita et sic de ceteris.

Der Paulinenkommentar des Petrus Cantor: 'Sempiterna virtus eius', id est potentia eterna, que omnia gubernat, per quem omnia facta sunt. 'Et divinitas' benitas Dei, que omnia replet. Per invisibilia intelligitur Pater, per virtutem, ut aiunt sancti, intelligitur Filius, per Deitatem Spiritus Sanctus, qui intelliguntur per ea, que facta sunt, a constitutione mundi. Alibi dicit Augustinus philosophos Patrem inquisivisse et investigasse, quia auctorem omnium; Filium etiam, quia de nos, quod est nos cognoverunt. Sed ad notitiam tertie persone non pervenerunt. Quod quidem verum est. Quidam autem perveniunt. Unde Boetius: monas monadem genuit vel gignit, que in se suum reflexit ardorem. Procedit Spiritus Sanctus et a Patre et a Filio et est amor et connexio utriusque. De Filio cognoverunt, quia cognoverunt Deum omnia sapientem fecisse nec posse aliquem tot et tanta facere nisi sapientem. Sapientia autem Patris est Filius. Itaque de Filio notitiam habuerunt. Hec intelliguntur ab eis.

Der anonyme Paulinenkommentar des Cod. Bamberg. Bibl. 129: 'Invisibilia'. Sic construe: 'invisibilia e[nim] i[psius] c[reatoris] a creatura m[undi]' id est ab homine, non solum ab angelis 'intellecta per ea que facta sunt', vel conspiciuntur intellecta per ea, que facta sunt, 'a creatura mundi', id est a constitutione mundi. Per invisibilia designatur Pater, qui ante incarnationem paucis revelatus fuerat sub proprie persone dis-

Paris, Nationalbibliothek, Cod. lat. 1977 fol. 97.

Paris, Bibliotheque Mazarine, Cod. lat. 176 fol. 164.