Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 281

tinctione, sicut eum postea revelat Filius. Unde in veteri testamento festivitas tabernaculorum ei consecrata erat, pro qua ecclesia nunc nativitatem celebrat et ei attribuit. Plurali vero nomine ipse singularis ideo designatur, quia per opera sua multa de eo cognoscuntur, scilicet quod omnipotens(?), eternus, immutabilis etc. Per virtutem designatur Filius, qui in Scripturis brachium et virtus Dei dicitur. Et cum hii per hec nomina designentur, restat, ut per tertium, scilicet divinitatem, Spiritus designet[ur]. Et ideo non est querendum, cur magis per Divinitatem Spiritum Sanctum quam Patrem, quam Filium designet. Quod non ideo factum est, quin id fieri potuisset.

Nota, dum dic[it] hoc potuisset cognosci per facta, non vult ipsas proprie designare personas, que solummodo in novo testamento per Christum liquido claruerunt secundum earum quasdam proprietates, ut est potentia, que Patri asscribitur, sapientia, que Filio, bonitas, que Spiritui Sancto. Attendentes enim mundi machinam et eius pulcritudinem et gubernationem scire potuerunt magistrum summe potentie, summe sapientie, summe bonum. Non enim hoc faceret, nisi summe potens; non adeo pulcra, nisi summe sapiens; non sic gubernaret facta, nisi summe benignus.

Der anonyme, von Denifle nicht erwähnte, im Prolog mit: “Totius sacre scripture consumpmatio in duobus continetur testamentis, veteri scilicet et novo. Sacra autem Scriptura dicta est ad differentiam ethnice scripture id est scripture gentilium” und im Text mit: “Paulus. More scribentium epistolas salutationem premittit apostolus, que quidem salutatio cum quibusdam, que adnectit, locum obtinet proemii” beginnende Paulinenkommentar des Cod. lat. 531 der Arsenalbibliothek in Paris: “Quod notum est Dei’, id est quod cognoscibile est de Deo ‘manifestum est in illis’ hoc est in naturali ratione eorum, vel ‘in illis’ hoc est in libris eorum. In Platone enim multa de Deo et Filio eius

Fol. 29v.