Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 282

scripta inveniuntur, que beatus Augustinus ad fidei nostre confirmationem sepe contra hereticos inducit. Hermes etiam, qui et Mercurius appellatus est, de Trinitate plura scripsit. Deus autem ex parte cognosci voluit, ne infidelitas excusationem haberet, et ex parte occultus esse, ut fides meritum et ex merito premium haberet. Sunt autem IIIIor modi, quibus cognoscitur Deus, IIo interiores et duo exteriores. Interiorum primus est in natura, secundus in gratia; primus in naturali ratione, secundus in divina inspiratione. De primo loquitur hic apostolus: quod notum est Dei, manifestavit in illus. De secundo statim suponit: Deus enim illis manifestavit, id est gratia inspirante revelavit. Exteriorum primus est in creaturis, secundus in scripturis. Quod enim per creaturam cognoscatur Deus, in apostolo habetis paulo inferius: 'Invisibilia enim' etc. Quod autem per scripturam cognosci possit et cognoscatur Deus, non est dubium, sed et exemplis hoc ipsum ostendere superfluum. Naturalis autem ratio ad cognitionem Dei hoc modo procedit: In hac enim factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, ad cognoscendum Deum scilicet et diligendum. Intelligit enim sese non semper fuisse, et cum esset, a se non posse esse. Quod enim nichil est, ut aliquod sit, facere non potest. Invenit itaque aliud a se sui, immo omnis creature esse principium, et unum omnium, non plura. Si enim plura essent, nullum eorum summum esset, vel eorumdem aliquod insufficiens esset. Si autem opponatur de tribus personis, quod quelibet earum principium est, nec tamen aliqua insufficiens, dicimus, quod non sunt diversa principia, sed unum principium. Sed utrum queque(?) sit sufficiens per se, dubitari potest. Si enim Filius dicitur per se sufficiens creare vel aliquod facere, per se, hoc est etiam sine Patre, falsum est. Si dicatur per se, quod in se sufficientem ad hoc habeat potentiam, verum est. Est ergo per se sufficiens sic intellecto se, non a se, quia a Patre hanc habet sufficientiam, a quo habet essentiam et omnipotentiam.