Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 283
Item per creaturam cognoscitur non tantum unus, sed trinus. Investigandi et cognoscendi se vestigia sui in omni creatura creatrix omnium impressit Trinitas. Attende enim, sed diligenter, ipsam universitatem, et Dei in ipsa manifeste reperies potentiam, sapientiam et benignitatem. Potentiam in creatione, sapientiam in dispositione, benignitatem in gubernatione et amministratione. Qui enim per potentiam cuncta creavit, suis eadem locis aptissime per sapientiam disposuit, et ne in seipsis deficiant, unde sustententur singula, per bonitatem suam preparavit. Sed ut quid de universitate loquor. Propone tibi creaturam aliquam singularem, avicillam sive piscem sive quidlibet aliorum. Considera, si potes, attende quantum potes, quante fuerit potentia tale aliquid de nichilo creare, quante [fol. 139] sapientie in ista plumas, in isto squamas et in utroque membra corporis tam convenienter ordinare? Si de utilitate istorum minorum seu maiorum queras, attende, quia propter nos hec omnia facta et nobis ad usum data sunt; etiam que nociva sunt, nobis utilia sunt. Nonne venenum veneno expellitur et de serpente fit tyriaca humanis utilissima corporibus. Est alia summa et precipua in omnibus his utilitas: laudis Dei materiam in istis habemus, propter ista Deum laudare et benedicere iubemur, cum etiam ipsa eadem ad benedicendum et laudandum Deum invitant. Sic ergo per creaturam cognoscitur creatrix omnium Trinitas. Potentia enim ad Patrem, sapientia ad Filium, benignitas ad Spiritum Sanctum referri solet.
Der Paulinenkommentar des Petrus von Corbeil: Unde dixit, quod 'invisibilia per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur', id est Deus invisibilis. Et non solum hoc, immo sempiterna virtus eius et Deitas cognoscitur ab eis, ita quod non possunt esse excusabiles, id est non possunt se excusare, qui cognoscunt Deum. Dixerat ergo superius, quod invisibilia Dei intellecta conspiciuntur, id est Deus invisibilis. Deus autem
Fol. 138v.