Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 284

dupliciter potest intelligi, scilicet in se et per effectum. In se cognoscitur dono sapientie, in effectu cognoscitur dono intellectus. Istam duplicem cognitionem de Deo ostendit in littera. Dicit ergo 'sempiterna eius virtus' intellecta cognoscitur et hoc secundum cognitionem in effectu, 'et divinitas' quantum ad cognitionem secundum se, ita quod non possunt se excusare a suo defectu. Non enim possunt dicere, quod Deum ignorent. Obicit tamen glosa, quod per ista tria, que ibi ponuntur scilicet invisibilia, virtus et Deitas intelliguntur tres persone. . . . 'Invisibilia id est Pater'. Queritur, quare invisibilitas plus attribuitur Patri quam Spiritui Sancto vel Filio, cum Spiritus Sanctus et Filius sint invisibiles.—Solutio: Pater, cum sit, a nullo est et sic in nullo communicat cum nobis. Sed Spiritus Sanctus est a Patre et Filius a Patre. Unde Pater est magis remotus a nobis quam Filius vel Spiritus Sanctus. Et ideo Patri attribuitur invisibilitas, virtus autem attribuitur Filio, quia virtutis est perfectio sapientia. Unde habetur in Ecclesiaste IX: dicebam esse meliorem sapientiam fortitudine. Per divinitatem intelligitur Spiritus Sanctus, prout dicitur Deus a theon, quod est fovere. . . . 'Neque ad tertiam personam pervenerunt'. Contra: Augustinus: indivisibilia sunt opera Trinitatis. Et hoc idem habetur in principio huius epistole. Ergo si per opera cognoverunt Patrem et Filium, eadem ratione et Spiritum Sanctum. Item in Exodo: digitus Dei est hic. Hoc cognoverunt magi. Digitus est bonitas Spiritus Sancti. Ergo cognoverunt Spiritum Sanctum. Item, si cognoverunt Patrem per potestatem, Filium per sapientiam in creaturis, cum omnes creature notificent Dei bonitatem, multo fortius cognoverunt Spiritum Sanctum, cui attribuitur bonitas. Item Augustinus: in creaturis relucet vestigium Trinitatis. Item Mercurius in Temigistro dicit sic: Dominus omnium factor Deorum secundum fecit Deum. Hunc fecit bonum. Letatus est valde

Paris, Nationalbibliothek, Cod. lat. 15603 fol. 178.