Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930
p. 285
et alexit tamquam unigenitum etc. Ibi videtur cognovisse Trinitatem. Item idem Mercurius: monas monadem genuit et suum reflexit in se ardorem. Ille ardor est Spiritus Sanctus. Sic ergo philosophi cognoverunt Trinitatem. Si dicatur, quod iste Mercurius fuit christianus, contra: dicit Augustinus sic: tuus est Mercurius, o gentil[is], quem habuisti in tanto honore ut anime(?) Mercurii vocares eius nomine.
Solutio: Philosophi non cognoverunt tres personas distincte, quia non noverunt nisi per effectus, in quibus sunt indistincte persone. Et quia non noverunt incarnationem, defecerunt in tertio signo. Item in cognitione Spiritus Sancti defecerunt, quia attribuebant sibi suam sapientiam. Item potentiam et sapientiam cognoverunt, sed bonitatem non habuerunt. immo excludunt a se fructum bonitatis per hoc, quod sibi attribuebant. Ipsi autem bene noverunt, quod nullius boni possessio iocunda est sine socio, et ideo fuerunt plures persone. Sed utrum essent plures quam due, non noverunt. Ad illud quod obicit(!), quoniam bene sciebant, quod digitus Dei erat ibi, dico, quod per hoc non perfecte intelligebant bonitatem Dei et ideo non noverunt Spiritum Sanctum. Ad illud, quod opponit, quod bonitas relucet in creaturis, dico quod hoc cognoverunt quantum ad effectus visibiles solum, et non quantum ad hoc, quod bonitas Dei infundit anime gratiam. Quantum ad tales effectus non cognoverunt.
Der Paulinenkommentar des Stephan Langton: Modo nunc determinat hoc participium facta; et aliter sumitur creatura, ut 'per invisibilia intelligatur Pater' etc. Sed qua ratione, cum invisibilia, sive invisibilas non sit personale, immo nullam designet personam, referatur ad solum [Patrem]. Est enim toti Trinitati commune. Similiter, cum nulla sit virtus Filii, inquantum est Deus, que non sit Patris et Spiritus Sancti et nulla divinitas Spiritus Sancti, dicimus, quod nullum istorum
Ebenda, fol. 178v.