Zur Lehre von der Gotteserkenntnis in der Frühscholastik

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 4, No. 3 · July–September 1930

p. 286

nominum invisibilia, virtus, deitas, significat vel supponit illum Patrem, vel Filium, vel Spiritum Sanctum, non magis spectat ad unam personam quam ad aliam. Quodlibet enim illorum divinam significat essentiam, que communis est tribus personis. Et dicitur his intelligi Trinitas eo, quod tantum tria nomina significantia Deitatem hic ponantur et dicit g[lossa], quod hoc nomine invisibilia intelligatur Pater, non quod significet vel supponat illum, sed sicut tria nomina per ordinem ponuntur, sic per ordinem vult glossa tres nominare personas. Sepe enim trina positione alicuius vocabuli innuitur Trinitas, ubi nec supponitur nec significatur, ut ibi: benedicat nos Deus, Deus noster, et ibi: sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hoc nomen sanctus ter positum innuit Trinitatem, sed non significat neque supponit eam 'Defecerunt in tertio signo', supple quod esset signum et plaga. Nam tria signa fecerunt, quia virgas in serpentes commutaverunt et aquam in sanguinem verterunt et ranas de fluvio produxerunt. Sed primum non fuit plaga, sed duo sequentia; et in tertia plaga scilicet de cyniphibus sive culicibus defecerunt. . . .

Ad hoc dicimus, quod distincte habuerunt de duobus personis, licet non scirent unam esse Patrem et aliam esse Filium. Sed quomodo deeis distincte habuerunt notitiam sine revelatione doctrine vel inspiratione? Dicimus, quod ductu rationis sciverunt summum bonum sine societate esse non posse. Societas autem ad minus duorum est et ita pervenerunt ad distinctionem duarum personarum. Unde dictum est paulo ante, quod de t'agaton et noy sunt philosophati. Sed ad tertiam personam ductu rationis venire non potuerunt. 'Bonitas Spirutui Sancto attribuitur' etc. Istud plenius dicitur in primo sententiarum.

Der Paulinenkommentar des Guerricus de S. Quintino:

Salzburg, Stiftsbibliothek von St. Peter, Cod. a. X. 19 Seite 8. Der Text dieser Handschrift ist äusserst verderbt.