The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments

by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931

p. 158

eandem tenet figuram quam Marcus, Iheremias eandem quam Lucas, Ezechiel eandem quam Iohannes. Isaias vero quamvis de resurrectione et passione agat et ascensione, pro quibus vituli vel leonis vel aquile faciem posset tenere, tamen de temporali Christi nativitate precipue agit. Unde ei figura hominis attribuitur, et tempore etiam Domini aduentus in ecclesia frequentatur; fuit autem vir nobilis et urbane eloquentie, nichil in eloquio rusticitatis habens, qui non tam propheta dicendus est quam evangelista. Ita enim liquide Christi et ecclesie sacramenta prosequitur, ut potius putetur de preteritis historiam texere quam futura narrare. Sic ergo exponatur ut non solum prophetam, sed etiam evangelistam fuisse appareat, quod quidem fuisse ex verbis suis perpendi potest, qui de se et aliis evangelistis sic ait: "Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona" etc. Ad ipsum autem quasi ad apostolum Dominus loquens ait: "Quem mittam?" Et ipse: "Ecce ego, mitte me." Prophetavit autem in Ierusalem et in Iudea, nondum X tribubus captivatis, et de utroque regno, X scilicet et duarum tribuum, nunc mixtim, nunc separatim texuit oraculum. Et cum interdum ad presentem respiciat historiam, et post Babilonicam captivitatem reditum populi significet, in Iudeam advocationem in gentium et Emanuelis adventum omnem intendit curam. Est eius materia Emanuel, sicut omnium prophetarum, et gentium vocationem per Emanuelem factam, presignare. Modus agendi talis est. In principio premittit prologum, in quo ostendit quis loquitur, et cuius filius, ad quos loquitur, et quo tempore suam vidit visionem. Consequenter advocat celum terramque in testimonium divini iudicii ut et ipsa elementa testentur, Deum non iniuste iratum, in vindictam trangressionis mandatorum suorum. Post hec reprehendit Iudeos propter ipsam transgressionem. Deinde agit de nativitate et passione Christi et miracula eius, ad ultimum, premisso de exaltatione ecclesie, terminat opus suum, in iudicio agens de remuneratione bonorum et malorum. Unde et sic