The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments

by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931

p. 159

finis: "Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur, et erunt pene eorum ad satietatem omnis carnis. Premittit autem prologum sic dicens", Visio Ysaie filii Amos etc.

B.

Avranches, MS 36, f. 175 .

MAGISTER PETRUS LOMBARDUS.

Super illum locum in Ioele: "Sanctificate ieiunium, sanctificate ieiunium", etc. Ieiunium est anime et corporis affictio, qua Deo ut Creatori reconciliemur. Ieiunium aliud extrinsecum, aliud intrinsecum. Extrinsecum est cum abstinencia victus, vestitus, et concupiscencie oculorum vel sensuum, intrinsecum in abstinencia male cogitacionis, delectationis seu operationis et consuetudinis. Aliud licitum, ut sponte in quarta vel sexta feria; aliud illicitum, sicut non est licitum quin XL ieiunemus; aliud voluntarium, ut supra licitum.

Vel aliter: Quinque sunt necessaria ad sanctificationem ieiunii, scilicet oratio, elemosina, penitentia, obedientia, humilitas. [I] Oratio alia ab ore tantum, ut: "Populus hic labiis me honorat", alia corde tantum, ut de Moyse: "Quid clamas ad me?" Nichil tamen dicebat; alia que corde et ore que bona est. Item: oratio alia est consecrativa, ut sacramenta; alia obsecrativa, ut in precibus, alia execrativa ut: "Benedictionibus vestris maledicam." [II] Elemosina est in dando et commodando, eodem tamen pondere et doctrina. Hec doctrina est in verbo et exemplo, in voto, quia volumus bonum fieri, et littera quia monemus per epistolas. [III] Penitentia est commissa desfere et flenda non committere. Penitentia est in .v.: quod sibi displiceat, quod odio habeat, quod amplius caveat, quod cum obedientia suscipiat et humilitate perficiat. Contra hoc scilicet quod superbia est primum peccatum recedentibus a Deo, et ultimum redeuntibus ad eundem, [IIII] obedientia est, qua sub potenti manu Dei cum humilitate submittimur.