The Lombard's Commentary on Isaias and Other Fragments
by Beryl Smalley, George Lacombe in The New Scholasticism, Vol. 5, No. 2 · April–June 1931
p. 160
Et hec, alia rationabilis, ut nostri ad Deum; alia irrationabilis, ut servorum ad dominos. Hoc est quod alibi dicitur: Patientia cum ratione, et patientia sine ratione. [V] Humilitas, alia humilitas sola: alia humilitas humilitatis, ut quando inferioribus ad quodlibet, et diu, summittimur; alia simulatio humilitatis. De humilitate procedit compunctio, que filia simillima est matri, et consistit in sex, que sunt: peregrinatio, in qua est miseria quam patitur; dilatio regni celorum; pondus peccatorum; timor gehenne; tamen cum timore initiali filialis reverentia, que permanet in eternum.
C.
IDEM SUPER EVANGELIA.
Alia sunt que inquiruntur circa Evangelium generaliter, alia sunt que inquiruntur circa unum idemque specialiter. Circa Evangelium generaliter ista inquiruntur, sicilicet quid sit Evangelium, quare dicatur Evangelium, quot sint scriptores Evangelii, et quare tot, que materia, que intencio, et que utilitas. Ut proposuimus, exequamur.
Evangelium est bona annunciatio de eternis facta, ore ipsius Salvatoris, bona, dico, ad differentiam prave annuntiationis; de eternis est ad differentiam terrenorum; facta ore ipsius Salvatoris, quia cum omnes cononice scripture possint dici Evangelium, hoc proprie et principaliter dicitur Evangelium, quod ab ore ipsius Salvatoris prolatum est.
Quare dicitur Evangelium? Quia dicitur ab heu, quod est bonum, et ab angelo, quod est nuncius, et est interpretatio largior sua diffinitione.
Quot sint scriptores? Multi, quia multa sunt Evangelia, quorum actores (sic) ignorantur, et quia sunt apocrifa, et multa falsa in eis reperiuntur, in sancta Ecclesia recepta non sunt. Quatuor vero, tum propter actoritatem scribentium, tum quia nulla falsitas, sed pocius [veritas] ibi continetur, a sanctis