The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 226
statua respectu simillimorum: illa enim esset in se singularis et una numero et tamen indifferens ad illa simillima, nec plus duceret in notitiam unius quam alterius. Similiter secundum hoc, qui poneret, quod praeter intellectionem esset species in anima vel habitus, non plus haberet dicere, quod intellectio esset realiter universale, quam species vel habitus, nec econverso, quia quodlibet istorum esset indifferens ad omnia singularia.
Istae opiniones non possunt faciliter improbari, nec sunt ita improbabiles nec ita evidenter falsitatem continent sicut opiniones improbatae in aliis quaestionibus.
[Quarta opinio]
E Quarta posset esse opinio, quod nihil est universale ex natura sua, sed tantum ex institutione, illo modo quo vox est universalis, quia nulla res habet ex natura sua supponere pro alia re, nec vere praedicari de alia re sicut nec vox, sed tantum ex institutione voluntaria. Et ideo sicut voces sunt universales per institutionem et praedicabiles de rebus, ita omnia universalia.
Sed haec non videtur vera, quia tunc nihil ex sua natura esset species vel genus nec econverso, et tunc aequaliter posset Deus et substantia extra animam esse universale sicut quidquid quod est in anima, quod non videtur verum.
[Opinio prima probabilis Autoris]
Ideo potest aliter dici probabiliter, quod universale non est aliquid reale habens esse subiectivum nec in anima nec extra animam, sed tantum habet esse obiectivum in anima, et est quoddam fictum habens esse tale in esse obiectivo, quale habet res extra in esse subiectivo. Et hoc per istum modum, quod intellectus videns aliquam rem extra animam fingit consimilem rem in mente, ita quod si haberet virtutem productivam, sicut habet virtutem fictivam, talem rem in esse subiectivo numero distinctam a priori produceret extra. Et esset consimiliter proportionaliter, sicut est de artifice: Sicut enim artifex videns
5. similium E 6. similia E 7. ponet F; ponit M 8. om. E 9. probari EO (in seq.: probabiles O) 10. opinionibus T E, 1. om. EO 2. om. Ma 3. om. T 4. et dico FMa (Ma add. "probabiliter" interl.); ut (om. M) videtur MO 5. om. T; reale add. Ma 5a. dico FMa 6. sicut ... / om. E 7. consimilis T; et add. EO 8. vel