The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 227
domum vel aedificium aliquod extra fingit in anima sua consimilem domum, et postea consimilem producit extra, et est solo numero distincta a priori, ita in proposito: illud fictum in mente ex visione alicuius rei extra esset unum exemplar. Ita enim, sicut domus ficta, si fingens haberet virtutem productivam realem, est exemplar ipsi artifici, ita illud fictum esset exemplar respectu sic fingentis. Et illud potest vocari universale, quia est exemplar et indifferenter respiciens omnia singularia extra. Et propter istam similitudinem in esse obiectivo potest supponere pro rebus extra, quae habent consimile esse extra intellectum. Et ita isto modo universale non est per generationem sed per abstractionem, quae non est nisi fictio quaedam.
F Primo igitur faciam aliqua argumenta ad probandum, quod est aliquid in anima habens tantum esse obiectivum sine esse subiectivo. Hoc primo patet, quia secundum philosophos ens primaria divisione dividitur in ens in anima et extra animam, et ens extra animam dividitur in decem praedicamenta. Tunc quaero: quomodo hic accipitur ens in anima? Aut pro illo, quod tantum habet esse obiectivum—et habetur propositum—, aut pro illo, quod habet esse subiectivum—et hoc non est possibile, quia illud quod habet verum esse subiectivum in anima, continetur sub ente, quod praecise dividitur in decem praedicamenta, quia sub qualitate; intellectio enim et universaliter omne accidens informans animam est vera qualitas sicut calor vel albedo, et ita non continetur sub illo membro, quod dividitur contra ens, quod dividitur in decem praedicamenta.
Praeterea: Figmenta habent esse in anima, et non subiectivum, quia tunc essent verae res, et ita chimaera et hircocervus et huiusmodi essent verae res; ergo sunt aliqua, quae tantum habent esse obiectivum.
Similiter: Propositiones, syllogismi et huiusmodi, de quibus est Logica, non habent esse subiectivum; ergo tantum habent esse obiectivum, ita quod eorum esse est eorum cognosci; ergo sunt talia entia (habentia tantum esse obiectivum).
aedificium add. E 9. facta E 10. ipsius artificiati EO 11. singularium E 12. quod E 13. subiecto (!) F 14. habentibus E F, 1. igitur . . . / ergo (om. F) ostendam FMa 2. sive in esse obiectivo add. Ma (seq. not. marg); pro seq.: obiectivo ObO 3. primum Ma 4. Philosophum E(O?) 5. in ens add. OE; ens add. Ma; 6. om. Ma; et . . . / om. F 7. tantum add. Ma (etiam O) 8. unum F (hic et in seq. lectio saepe dubia inter: unum et verum). 9. color M; color vel add. Ma 10. ideo Ma 11. et h. / om. Ma 12. om. T; tunc et transp. "tantum" Ma 13. habentia . . . / om. F (O repetit et variat);