The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 228

Similiter: Artificialia in mente artificis non videntur habere esse subiectivum, sicut nec creaturae in mente divina ante creationem.

Similiter: Respectus rationis communiter ponuntur a doctoribus. Tunc quaero: aut tantum habent esse subiectivum—et tunc erunt verae res et reales—aut tantum esse obiectivum—et habetur propositum.

Similiter: Secundum istos aliter opinantes ens dicit conceptum univocum et tamen nullam aliam rem.

Similiter: Omnes quasi distinguunt intentiones secundas ab intentionibus primis (non vocando intentiones secundas aliquas qualitates reales in anima; ergo cum non sint realiter extra, non poterunt esse nisi obiective in anima).

Secundo diceret ista opinio, quod illud fictum est illud, quod primo et immediate denominatur ab intentione universalitatis et habet rationem obiecti et est illud, quod immediate terminat actum intelligendi, quando nullum singulare intelligitur; quod quidem, quoniam est tale in esse obiectivo, quale est singulare in esse subiectivo, ideo ex natura sua potest supponere pro ipsis singularibus, quorum est aliquo modo similitudo.

De illo etiam verificantur alia praedicata veras res importantia, non tamen pro se sed pro rebus. Et illud est illud unum, quod praedicatur de pluribus, ita quod ipsum non est variatum, alioquin nullum genus vere praedicaretur de pluribus speciebus, sed necessario esset aliud et aliud, et essent tot genera, quot sunt species, immo nullo modo posset differre genus a specie, nec genus esset in plus quam species. Quia si sic, quaero: Quomodo genus differt a specie? Aut a parte rei? Et hoc est prius improbatum.

Similiter: Hoc dato, quod a parte rei distinguitur, tunc quaero: Aut illud genus non variatum praedicatur de pluribus speciebus aut non? Si sic, habeo propositum, quod aliquid non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, et non in re nisi secundum opinionem recitatam in prima quaestione; ergo tantum in mente. Si autem nihil non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, ergo genus non est in plus quam species vel individuum, quia certe species variata

“tantum” / om. Ma 14. Item E 15. om. ObM 16. om. Ma 17. alias Ma 18. sunt Ma 19. possunt E 20. non vocando . . . / om. F 21. diceret . . . / dico FMa 22. est illud / om. E 23. om. E 24. quia E 25. est add. Ma 26. aliqua EO; in seq.: vera Ob 27. om. E 28. om. E 28. praedicatur FTMaObM, quod putamus errorem scribarum propter abbrebiationem. 29. idem E 30. et add. Ma 31. om. E; pro seq. “nec” aut Ma 32. certa E 33. nec mult. / om. Ma 34. om. Ob (et