The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 229
praedicata de pluribus et individuum variatum et multiplicatum praedicatur vere de pluribus. Si autem genus distinguitur a specie in conceptu mentis, aut idem conceptus praedicatur de pluribus, aut non, sed tantum conceptus variatus et multiplicatus. Si sic, habeo propositum, quod idem conceptus non variatus nec multiplicatus praedicatur de pluribus, sed non pro se, quia tunc illa plura essent unum non variatum, quod est impossibile. Si non, non potest dari distinctio inter genus et speciem et maxime quantum ad maiorem communitatem et minorem. Sic ergo aliquid idem non variatum nec multiplicatum praedicatur de pluribus, et illud voco conceptum sic fictum modo praedicto.
Similiter: Idem est subiectum in propositione universali et particulari, non tantum in propositionibus in voce sed etiam in propositionibus in mente, quae nullius linguae sunt, et in illis non subiicitur aliqua res; ergo tantum quidam conceptus.
Posset ergo dici, quod sicut vox est universalis et genus et species, sed tantum per institutionem, ita conceptus sic fictus et abstractus a rebus singularibus praecognitis est universalis ex natura sua. Et potest aliquis uti isto modo loquendi vocando conceptum et universale sic fictum, quia iste videtur modus loquendi Beati Augustini, et est intentio sua, qui melius sensit de ista materia.
Hoc patet per ipsum De Trinitate capitulo 6 , * ubi dicit sic: "Necesse est cum aliqua corporalia lecta vel audita, quae non videmus, credimus, fingat sibi animus aliquid in lineamentis formisque corporum, sicut occurrit cogitanti, quod aut verum non sit, aut etiam si verum est, quod rarissime accidere potest." Et subdit: "Quis enim legentium aut audientium, quae scribit Apostolus Paulus, vel (quae) de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem et omnium, quorum ibi nomina commemorantur"? Et postea: "Et ipsius facies Dominicae carnis in mirabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quae tamen una erat."
seq. "in") 35. om. F; etiam Ob 36. om. E 37. Posset . . . / dico ergo FMa 38. non add. marg. al. manu Ma 39. et E 40. sic cognitis OM 41. potest . . . / utor FMa 42. om. MaM; pro seq.: universalem T 43. est FMa 44. om. F 45. tamen T; pro seq.: posset alicui videri esse (om. O) EObOM; post seq. add. et Ob 46. multa E; verius O; pro seq. scripsit E 47. al. c. / animata corpora E 48. fingit E 49. om. E; pro seq. unum lectio dubia in pluribus codicibus; seq. "non" om. F 50. quod E 51. om. E 52. vel Ma 53. scilicet E; om. O; seq. om. FT 54. lectio dubia pro signat in FOb (T corr.?) 55. om. F; etiam Ma; in sequ. pro "in mirabillum."
* Op. cit. 1. 8, c. 4 (2); PL t. 42, col. 951.