The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 230

Ex ista auctoritate potest argui sic: Non minus potest intellectus ex aliquo viso aliquid totaliter consimile fingere quam ex visis aliquid consimile alicui prius non viso; sed aliquis ex multis faciebus visis potest fingere aliquid consimile faciei Apostoli vel Christi vel alicuius alterius, quem numquam vidit; ergo non est inconveniens, quin ex aliquo individuo viso vel intuitive cognito fingat animus aliquid consimile, et illud sic fictum non erit ens reale sed tantum cognitum. Et sicut secundum Beatum Augustinum per tale fictum aliquid aliud insinuatur, ita per fictum ex aliquo viso insinuantur quasi et significantur quasi omnia consimilia illi prius viso; et hoc non est aliud quam affirmare et negare aliquid de sic ficto, non pro se sed pro re, ex qua fingitur vel fingi potest. Verbi gratia: aliquis videns albedinem singularem fingit consimilem in anima sua, sicut artifex ex domo visa vel picturata fingit consimilem in mente sua, et de illa albedine praedicat tales passiones: albedo est color, albedo est disgregativa visus, et sic de aliis, et non intendit, quod illud sic fictum sit color vel disgregativum visus, sed quod quaelibet albedo, ex qua potest fingi, sit color vel disgregativa visus. Unde quia non potest omnem albedinem extra cogitare, utitur illo ficto pro omni albedine.

Praeterea: Augustinus capitulo 7 , 8 dicit sic: * "Neque in fide nostra, quam de Domino Jesu Christo habemus, illud salubre est, quod animus sibi fingit longe fortasse aliter quam se res habet, sed illud, quod secundum speciem de homine cogitamus. Habemus enim quasi regulariter infixam naturae humanae notitiam, secundum quam, quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus." Ex hoc patet, quod quamvis propter diversitatem figurae et colorum et aliorum accidentium in diversis hominibus possumus fingere diversa, quae non sunt similia cuilibet homini vel forte nulli, tamen possumus habere notitiam alicuius ficti, quod aequaliter se habet ad omnes homines, secundum quod nos possumus iudicare de quolibet, si est homo vel non.

innumerabilium Editio Migne. 56. rationabiliter E 57. om. E; aliquid . . . visis / om. Ob 58. simile Ob 59. quam TO; quod Ob 60. de E 61. om. Ma 62. ens add. Ma 63. om. E; sic? FTMa; in seq. "Beatum" om. E 64. insinuatur FObO; seq. om. EMaO; in seq. significatur T; significat F; fingantur Ma; seq. "quasi" transp. MaO 65. aliquid add. E (om. seq.) MaO 66. aliquo add. E 67. picta ObMa; pictura EM(?); pro antec. "ex" de Ma; seq.: "fing. cons." om. Ma 68. disgregativus (vum?) add. FOb 69. disgregativus (vum?) ObOM 70. om. EMaO 71. om. FO 72. cognoscamus Ma 73. om. Ma; seq. "et" om. T 74. videre T 75. simile Ma 76. sic Ob 77. pictivam F;

* Op. cit. l. 8, c. 4 (2); col. 951.