The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 231

Quod etiam possim fingere aliquid consimile prius viso, quod si haberem virtutem productivam, non tantum fictivam, possem tale realiter producere, patet per Beatum Augustinum eodem libro, capitulo 10 , ubi dicit sic: "Cum a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem, sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius, quam potui." Et postea: "Quam imaginem, si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum, qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent: non est ipsa, aut si dicerent: ipsa est, multum mirarer, atque ipsam intuens animo meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem."

Ex ista auctoritate patet primo, quod talia possunt fingi, et multo fortius ex visis in se, sicut declarat immediate ante litteram allegatam, quam ex non visis in se sed in aliis visis imperfecte consimilibus. Secundo, quod sic fictum vocatur similitudo vel imago vel pictura rei et, sicut dicit ibidem, vocatur verbum rei. Tertio patet, quod illud sic fictum vere est obiectum cognitum ab intellectu, et propter ista potest esse terminus propositionis et supponere pro omnibus illis, quorum est imago vel similitudo, et hoc est esse universale et commune ad illa.

Item: Libro 9 capitulo 7 90 tractans ibi, quomodo ex rebus visis diversa finguntur, et quomodo propter diversitatem illorum corporalium aliqua sic ficta sunt similia illis, de quibus finguntur et pro quibus fingens sic utitur. Infert in fine capituli 94 dicens: "Itaque de istis secundum illam iudicamus et illam cernimus rationalis mentis intuitu; ista vero aut praesentia sensu corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria recordamur, aut ex ea similitudine talia fingimus, qualia nosipsi, si vellemus aut possemus opere moliremur." Ex quo patet, quod talia ficta sunt talia in esse obiec-

in seq. talem F (quod corr. Ma) 78. om. E 79. et . . . / om. Ob 80. narrare E 81. imaginationem Ma 82. tamen add. Ma (sic Ed. Migne); seq. "si" om. T 83. in add. E; seq. "id est" om. E, pro quo: scilicet O 84. et Ma; quam O; pro seq.: pictura F 85. om. Ma 86. quod E 87. om. E; pro seq.; et perfecte Ob 88. om. TO 89. Dei add. et exp. FOb 90. VI° E 91. illud E 92. rerum E 93. pro . . . / per consequens E 94. om. Ob 95. sensibus E 96. finxas E; pro seq. est F; ex Ob 97. earum Ma 98. finguntur E 99. opere . . . moliremur Ma etiam moliremur FObO; immoliremur (T?) EM 1. om. E

* Op. cit. 1. 8, c. 6 (9); col. 955.

** Op. cit. 1. 9, c. 6 (11); col. 967.