The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 232

tivo, qualia sunt alia in esse subiectivo, et si intellectus haberet virtutem productivam, faceret ea esse similia in esse subiectivo.

Praeterea: Quod mens talia fingat ex prius notis, et quod ipsa sunt cognita, secundum quae potest intellectus iudicare de aliis, expresse dicit Beatus Augustinus 10 De Trinitate capitulo 2 , ubi dicit sic: * "Fingit animo imaginem, qua excitetur in amorem." Unde autem fingit, nisi ex his, quae iam noverat, cuius tamen formae in animo figuratae atque in cogitatione notissimae, si eam, quae laudabatur, dissimilem invenerit, fortasse non amabit ? Et immediate declarat, quomodo propter talem similitudinem ipsa singularia in ipsa cognoscuntur et in ipsa aliquomodo amantur, quae omnia non essent vera, nisi talia fieta communitatem quandam haberent ad illa et sibi consimilia, ex quibus finguntur. Et talem communitatem voco universalitatem (secundum istam opinionem), nec aliam ponit ista opinio nisi forte ex institutione, quomodo vox vel aliquod signum ad placitum impositum dicitur universale.

Et si dicatur ad omnia ista, quod non est possibile talia fingere nisi de istis corporalibus compositis, ex hoc scilicet quod partes eorum diversimode coniunguntur per intellectum, non est autem hoc possibile de spiritualibus vel simplicibus talem diversitatem partium non habentibus.—Contra hoc est ipsemet capitulo 3 De Trinitate, ubi vult, quod etiam anima de se ipsa potest consimilem fingere, quod quidem figmentum non erit ipsa anima, sed ipsum vere erit cognitum ab intellectu. Unde dicit sic: ** "Forte ergo non se amat," supple mens, "sed quod de se fingit, hoc amat; longe fortasse aliud, quam ipsa est; aut si mens sui similem fingit, et ideo, cum hoc figmentum amat, se amat, antequam noverit, quia illud, quod sui simile est, intuetur. Novit ergo alias mentes, ex quibus se fingat, et genere ipso sibi nota est." Ex hoc patet, quod etiam tale fietum potest haberi

2. subiectivo T 3. Propter quod add. E 4. om. Ma 5. quamvis T; et om. seq. 6. sint EM 7. de . . . / om. Ob 8. om. E 9. anima T; pro seq. imaginationem Ma; enim add. T; pro seq.: forma E; speciem O 10. amore E; pro seq. non E 11. sign(nific)atae EFOM 12. om. E 13. amabat E 14. secundum . . . om. FOb 15. ponit . . . / pono FMa (pro: i. op.: secundum istam opinionem !Ob); pro seq. nec F 16. cognoscuntur E 17. de add. T 18. om. E 19. Dei add. MaOb 20. autem Ma 21. s. m. / supprimes E 22. quod ObO 23. se(?) TO; eo Ma; pro seq. ipsi E; ipsa O 24. esse E 25. om. Ma 26. om. EM; post

* Op. cit. l. 10, c. 2 (4); col. 924.

** Op. cit. l. 10, c. 3 (5); col. 925.