The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 233
de anima, quae est simplex, et quod hoc fictum est cognitum, et genus hoc est commune: Et hoc est propositum.
Unde (secundum istam opinionem est) sciendum, quod illud fictum vocatur a Beato Augustino imago, similitudo, phantasma, species. Et dicuntur ista ficta a Beato Augustino in memoria remanere in absentia sensibilium propter habitum immediate inclinantem ad ista intelligenda, et ita sunt ibi quasi in potentia propinqua, pro quanto intellectus potest facere ea in esse sibi convenienti mediante isto derelicto; non sic autem mediante habitu potest facere corpora extra in esse convenienti sibi, quia esse sibi conveniens est esse reale.
[Dubia contra istam opinionem]
G(D) Sed contra praedicta sunt aliqua dubia:
Primum: Quia non videtur, quod aliquid possit habere esse obiectivum, quin alicubi habeat esse subiectivum; ergo talia ficta vere habent esse subiectivum, saltem in mente.—Confirmatur: Quia omne, quod est, est substantia vel accidens.
Secundum: Quia videtur, quod talia non sunt similia rebus, quia nullum accidens potest assimilari substantiae; sed illud fictum plus distaret a substantia quam quodcumque accidens; ergo non potest esse similitudo rei extra animam.
Tertium: Quia non videtur, quod talia ficta sunt universalia, quia dictum est, quod si intellectus haberet virtutem productivam, non tantum fictivam, produceret consimilia extra; sed si producerenter consimilia extra, illa producta non plus essent universalia quam quaecumque alia, quae omnia essent eiusdem rationis numero distincta, sicut patet de domo producta ex tali similitudine et domo prius nota, ex qua tale simile fingebatur; ergo eodem modo ista ficta non sunt universalia in esse ficto.
Quartum dubium est de conceptibus syncategorematicis et connotativis et negativis, unde possunt sumi vel abstrahi? Quia si praecise
seq. add. quia E 27. secundum . . . / om. FMa 28. a . . . / ab E 29. a . . . / om. Ma (ab Aug. E)
G, 1. Istum errorem in E retinuimus hic et in sequenti propter citationes verificandas. 2. quod TO 3. habebunt E 4. vel add. MaMO 5. dubium add. EO 6. sint EO 7. similia E. pro seq.: in esse E Nota: Residuum huius quaestionis videtur esse in F scriptum ab alio scriba, qui ut pagina impleretur, usus est maioribus litteris, textumque non intelligens pluries erronee legit sive verba omittens lacunas interposuit. Notabuntur solummodo variantes maioris momenti. 8. quia