The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 234

a rebus, non videtur, quomodo possunt distingui ab aliis conceptibus. Quod autem sint tales conceptus, patet, quia omni propositioni in voce potest correspondere consimilis in mente; ergo isti propositioni: Omnis homo est animal, et isti: Aliquis homo est animal, correspondent distinctae propositiones in mente; ergo aliquid correspondet signo in una propositione, quod non correspondet in alia.

Quintum dubium est de hoc, quod dicitur, quod vox est universalis. Hoc videtur falsum, quia tunc vox esset genus et species, et per consequens tota una coordinatio praedicamentalis esset in uno genere subalterno ipsius qualitatis. Similiter: Tunc unum accidens numero esset genus ad multas substantias, quia una vox numero. Similiter: Tunc essent innumerabilia genera generalissima, sicut sunt innumerabiles voces: Quae omnia videntur absurda, et multa alia absurda videntur sequi.

[Ad Dubia]

H(E) [Ad 1 ] Ad primum istorum dicerent sic opinantes, quod aliqua sunt entia rationis, quae nullum esse subiectivum habent nec habere possunt. Sicut enim ante creationem creaturae nullum esse habebant subiectivum, et tamen vere fuerunt cognitae a Deo, ita etiam ab intellectu creato potest aliquid fingi, quod nullum esse habet subiectivum. Et quando dicitur: quidquid est, est substantia vel accidens,—illud est verum, quod quidquid est extra animam, est substantia vel accidens, non tamen quidquid est in anima obiective, est substantia vel accidens.

J(F) [Ad 2 ] Ad secundum dico, quod talia ficta non sunt realiter similia, sed magis dissimilantur et distant a substantia quam accidentia, tamen sunt talia in esse obiectivo, qualia sunt alia in esse subiectivo; et hoc habet intellectus ex natura sua posse talia fingere, qualia cognoscit extra. Unde sicut potest fingere, qualia non cognoscit, et tamen cognoscit multa, propter quae potest talia fingere, ita potest fingere, qualia cognoscit.

K(G) [Ad 3 ] Ad tertium dico, quod talia ficta sunt universalia. Si

EO; quam M 9. sunt T 10. om. Ma 11. om. F 12. correspondet Ob 13. correspondent EF 14. om. E; correspondent F; pro seq. est E 15. om. F 16. Hoc.../om. F 17. est ETOb 18. om. FO 19. quia F 20. sunt E 21. om. F; pro seq. "vid.s." / sequuntur F

H, 1. dicerent.../dico FMa 2. creat.../om. F 3. om. E 4. om. FObM

J, 1. dubium add. Ob; pro seq.: dicitur T; dicerent EMO 2. plus add. E 3. om. E 4. vel F; ... fingere / om. E

K, 1. dicunt T; dicerent EM; om. Ob; quod dicerent sic opinantes add. O