The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 235
tamen producerentur in esse reali, non essent universalia, quia tunc essent simpliciter eiusdem rationis cum aliis, nec esset maior ratio, quod unum esset universale quam reliquum. Sed quia de facto ista non sunt, eiusdem rationis, quia illud fictum simpliciter non est animal nec est homo, ideo magis dicetur unum esse universale quam reliquum.
L(H) Si dicatur, quod secundum Lincolniensem universale non est figmentum. Similiter: tunc tot essent universalia, quot sunt intellectus.—Ad primum: quod universale non est figmentum tale, cui non correspondet aliquid consimile in esse subiectivo, quale illud fingitur in esse obiectivo, sicut est de chimaera, quia chimaera fingitur aliquid esse compositum ex diversis animalibus, et tale non potest esse aliquid in rerum natura. Tale universale est figmentum, cui correspondet aliquid consimile in rerum natura, sicut quando fingitur aliquod compositum ex corpore et anima, illud fictum est universale; similiter si fingatur domus in mente, antequam producatur, illud sic fictum non est figmentum, sicut chimaera vel aliquid tale.
M(J) Ad secundum: Sive figmentum sive conceptus varietur ad variationem intellectum sive non, non curo ad praesens, dico, quod genus generalissimum substantiae vel est unum simpliciter non variatum, vel est unum per aequivalentiam, per quem modum dicunt alii, quod idem praedicatur in istis propositionibus prolatis: Sortes est homo, Plato est homo, quia realiter est alia vox, sed tamen est eadem per aequivalentiam, ut dicunt, et bene, quia ad omnia habenda tantum valet, si proferreretur eadem vox numero, quae prius, sicut si proferatur illa alia, quae de facto profertur et econverso. Ita in proposito: quod
2. om. E 3. producentur FT 4. om. Ma 5. est E 6. aliud F 7. om. EMaOb; post seq.: et add. Ma 8. diceretur EO 9. om. E
L, 1. fictum F 2. om. EF 3. dico add. Ma 4. fictum F 5. om. Ma; simile F 6. tamen add. Ma; seq. om. Ma; aliud O 7. om. F; pro seq.: subiectivo Ma quale . . . obiectivo / om. Ob 8. quod Ob 9. esse tale, cui non correspondet add. F (rep.!) 10. sed add. E; unde add. O; pro seq. tamen M; . . . natura / om. Ob 11. simile F; om. O 12. om. F 13. sic tale F
M, 1. vel F; supra: fictum F 2. intelligibilium E; intellectus F 3. dicerent MO 4. om. F 5. Plato . . . / om. F; pro seq.: quamvis E 6. prolata add. F 7. vox add. F 8. unde FO; in seq. pro "quia" quod FO 9. est add. EMOOb(T?) 10. quae Ob; quia M 11. vel (sive EMO) . . . / om. FMa; variatur T(?)Ob