The Text Tradition of Ockham's Ordinatio
by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942
p. 236
sunt tantum decem genera generalissima per aequivalentiam, sive simpliciter sunt tantum decem sive non, sive etiam praedicatum varietur vel genus varietur sive non.
N(K) [Ad 4 ] Ad quartum dubium dico, quod conceptus syncategorematici et connotativi et negativi non sunt conceptus abstracti a rebus ex natura sua supponentes pro rebus vel ipsas modo distincto ab aliis conceptibus significantes. Et ideo dico, quod nullus conceptus syncategorematicus nec connotativus nec negativus, nisi tantum ex institutione, per quem modum omnia talia per institutionem de ipsa voce et aliis signis praedicantur, et universaliter nec modi grammaticales nec logicales possunt plus ex se competere istis conceptibus quam aliis, sed tantum ad placitum utentium. Possunt autem tales conceptus imponi vel conceptus abstrahi a vocibus, et ita fit de facto vel semper vel communiter. Verbi gratia: isti voci homo competit talis modus grammaticalis, quod est singularis numeri nominativi casus masculini generis, et sic de aliis. Et isti voci hominis competunt alii modi grammaticales. Similiter isti voci homo competit, quod significat determinate rem per se. Isti voci omnis non sic competit, sed quod significat tantum cum alio. Similiter est de ista voce non et de istis per se, inquantum, si et huiusmodi syncategorematicis. Tunc ab istis vocibus sic significantibus abstrahit intellectus conceptus communes praedicabiles de eis et imponit istos conceptus ad significandum illa eadem, quae significant ipsae voces extra. Et eodem modo (et) de talibus format propositiones consimiles et habentes consimiles proprietates, quales habent propositiones prolatae. Et sicut potest instituere tales conceptus ad sic significandum, ita potest instituere ipsos conceptus abstractos a rebus ad significandum sub eisdem modis grammaticalibus, sub quibus significant ipsae voces. Hoc tamen fit convenientius per conceptus abstractos a vocibus propter aequivocationem vitandam, quia illi conceptus sunt distincti, sicut ipsae voces, quamvis non omnes sint distinctae. Conceptus autem alii non sunt
N, 1. om. F; pro seq.; dicerent EMO; dicit interl. T 2. om FO 3. dicerent EMO 4. est add. ObMaMO 5. vel EO 6. pro F 7. om. E 8. om E 9. Verumtamen possunt E 10. om. F 11. unum quod est F 12. communis E 13. et isti . . . / om. F 14. Et vox F 15. om. Ma 16. non . . . / om. F 17. h. s. / sic de aliis F 18. om. FMa 19. intellectus add. F; pro seq. et infra: constituere F 20. om. T 21. om. Ma; aliqua et pro seq. singularia F 22. om. T 23. congruentius F 24. distincti Ob 25. aliquando E 26. qualiscumque F 27. h. e. h. / om. E.