The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 237

distincti. Et ita quaelibet propositio talis esset distinguenda, puta propositio correspondens tali propositioni: homo est homines, homo est hominis, et sic de aliis. Et sicut dictum est de istis, sic dicendum est proportionabiliter de omnibus connotativis, negativis, syncategorematicis, qualia sunt verba, sicut est, currit, et sic de aliis.

O(L) [Ad 5m] Ad quintum dico, quod ipsa vox vere est universalis, quamvis non ex natura sua, sed tantum ad placitum instituentis. Et similiter concederent, quod vox est genus et species et genus generalissimum, et sic de aliis. Nec est plus inconveniens talia attribuere voci propter placitum instituentis quam attribuere voci prolatae complexae, quod sit vera et falsa, necessaria et impossibilis; et tamen vere dicitur, quod ipsa vox est vera, et quod ipsa vox est falsa, quia nullus nisi insanus potest negare, quin multa falsa et mendacia dicantur; et multa similiter vera et necessaria narrantur. Et eodem modo haec est vera per se primo modo: homo est animal, et similiter ista est per se secundo modo etiam in voce: homo est risibilis; et haec propositio prolata: homo est asinus, est impossibilis. Et eodem modo in ista: homo est animal, subiicitur terminus communis et praedicatur similiter; et similiter praedicatur genus de specie.

Si dicatur, quod propositio prolata non est vera nec falsa, nisi quia (est) signum propositionis in mente verae vel falsae; ergo similiter non erit aliqua vox prolata genus vel species nisi quia signum generis vel speciei.

Similiter: Tunc idem terminus posset esse genus et species, quia unus potest imponere eandem vocem ad significandum omnia talia individua et alius ad significandum alia, ergo etc.

P(M) Ad primum istorum potest concedi, quod aliqua propositio est vera in voce, quamvis non sit signum alicuius propositionis in mente de facto; tamen quaelibet potest esse signum propositionis in mente.

28. universaliter F 29. et add. TMaM 30. seu add. Ob 31. om. E 32. et sicut dictum . . . / om. O O, 1. om. ObMO; 2. om. F 3. est add. T 4. concedo FMa 5. non O sic corr. Ma pro et. 6. quia F; quam quod O 7. quod . . . / om. F 8. intellectus sanus Ma 9. om. F; sic Ma (et transp.) 10. om. F 11. om. FO; vera add. E 12. etiam . . . / et Ob 13. omnis add. F 14. om. E 15. om. Ob; vel MO 16. om. FObO 17. in m. / om. F 17. est F 18. sic E 19. posset Ma 20. om. FT P, 1. dico quod add. E 2. quamvis E 3. de facto . . . / om. TMaOb