The Text Tradition of Ockham's Ordinatio

by Philotheus Boehner in The New Scholasticism, Vol. 16, No. 3 · July–September 1942

p. 238

Et eodem modo concedo, quod quaelibet vox, quae est genus vel species potest esse signum generis vel speciei in mente, et est etiam signum ordinatum cuiuslibet talis de facto.

Q(N) Secundum est puerile. Tamen de virtute sermonis debet concedi, quod propter diversas impositiones eadem vox numero est genus et species. Nec hoc est plus inconveniens quam concedere, quod eadem vox numero est aequivoca et univoca, et quod eadem propositio numero est necessaria et impossibilis, (quae omnia debent concedi, nisi vocetur propositio vera praecise illa, quae significat verum et non falsum, et sic de aliis). Nam haec vox homo apud Latinos est simpliciter univoca, et eadem vox posset a Graecis vel aliis imponi ad significandum plura aeque primo, et apud eos esset simpliciter aequivoca. Eodem modo haec est simpliciter vera: omnis canis est animal, et est falsa simpliciter, quia habet unum sensum verum et alium falsum; et ideo ista eadem numero significat verum et falsum, et hoc est eandem propositionem esse veram et falsam.

R(O) Ad secundum inconveniens dico, quod non est inconveniens totam unam coordinationem praedicamentalem, quae continet praedicabilia per se primo modo quantum ad omnia communia esse in uno genere subalterno, ita quod sint res illius praedicamenti, sicut dictum est prius de entibus rationis, nec est hoc inconveniens nisi existimatum a non intelligentibus.

S(P) Ad tertium per idem, quod non est inconveniens unam vocem esse genus ad placitum, sicut nec est inconveniens aliquam vocem praedicari per se primo modo de alia. Unde reputantes ista et similia falsa, deberent concedere consequenter, quod nullus potest loqui neque verum neque falsum, nec unquam aliquis audivit nec mendacia nec aliqua vera; et eodem modo, quod nec vera nec falsa possunt scribi et alia absurda, quae horret omnis communitas humana.

4. vel . . . / om. F 5. subordinatum E

Q, 1. sit E 3. quia E 4. quae omnia . . . / om. F 5. om. F 6. om. F 7. Et add. T; pro seq.: "e. m." Similiter F 8. om. F

R, 1. om. Ma 2. ita quod . . . / om. E 3. nec negatur add. E 4. exit. a / littera corrupta in fere in omnibus codicibus: existimant modo (?) F; existimatum (?) T; ex instantia (?) Ma existat cum a Ob; existat. a. vel extractum vel existimatum a M; O om. 5. in talibus F

S, 1. om. F 2. substantium E 3. esse genus . . . / om. Ob 4. substantia E 5. om. F; pro seq. consimilia F; esse add. Ma 6. om. FE 7. om. Ma 8. et eodem . . . / om. Ob 9. ab- add. Ma et om. seq. 10. hominum F