The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 47
turas; ergo Deus hoc facere non potest; ergo Deus naturam lapidis taliter assumere non potest.
Item: Si Deus posset assumere omnem creaturam in unitatem suppositi, pari ratione potest dimittere assumptam. Ista consequentia videtur evidens, et falsitas consequentis declaratur: Quia ex hoc sequitur, quod iste terminus homo esset terminus accidentalis, quia potest adesse et abesse praeter subiecti corruptionem, id est posset vere affirmari et vere negari de eodem praeter hoc, quod aliquod corrumpatur. Et falsitas consequentis satis reputatur nota in Logica, et potest plane elici ex Porphyrio, qui ponit differentiam inter substantiam et accidens, et parecipue inter speciem specialissimam et accidens, quod est universale. Consequentia declaratur: Quia si Deus posset dimittere naturam huranam assumtam, ponatur ergo in esse, et vocetur filius A, et ista natura B, tunc sic: A fuit homo, et nunc non est homo, ergo iste terminus homo prius verificabatur de A et postea vere nagabatur ab A, et clarum est, quod non est in aliquo corruptus. Et consimiliter potest argui de B, quia B nunc est homo, et prius non fuit homo, quia in A B fuit assumta, et B non est corrupta vel noviter generata, ergo iste terminus homo potest abesse et adesse praeter subiecti corruptionem, ergo est accidens.
Item: Istum filium, demonstrando B generavit Beata Virgo, et istum filium demonstrando A generavit Beata Virgo, et nullum istorum est reliquum, ergo duos filios generavit Beata Virgo, quod videtur esse haereticum in Theologia.
Item: Sequeretur, quod Beata Virgo posset novum filium habere sine nova generatione. Consequens videtur falsum et consequentia statim patet: Quia ista natura dimissa statim post dimissionem incepit esse filius Beatae Virginis, quia ista natura incepit esse homo, et iste homo non fuit creatus, sed naturaliter in utero Beatae Virginis conceptus et nutritus; et ante dimissionem non fuit filius, quia si sic, Beata Virgo habuisset duos filios, scilicet ipsum B et ipsum A; ergo nunc incepit esse filius, ergo Beata Virgo habet novum filium sine nova generatione.
Et consimiliter potest probari, quod Beata Virgo desinit habere filium, demonstrando A, sine alicuius corruptione, et quod aliqua duo primo possunt esse mater et filius et postea in nulla linea consanguinitatis sibi invicem attinere, sine aliqua mutatione alicuius illorum; quod non videtur bene sonare. Consequentia faciliter patet ex iam dictis, quia, dimissa natura humana, tunc A desinit esse filius Beatae Virginis, et tunc A in nullo est mutatus, nec opportet, quod Beata Virgo in aliquo sit mutata.
C: 2. eius significatum in aliquo V.
3. speciem ... /speciem substantialem quae V. Cf. Isagoge, cap. 5 et 6.
4. scilicet quando ab A V; quando scilicet B E.
5. generatus add. E V.
6. habuit A.
7. aliquid A.
8. tamen V.