The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 48
[Contra 7 conclusionem]
D Contra tertiam conclusionem, scilicet quod omnis propositio affirmativa etc., instatur, quod si sic, tunc sequeretur, quod ista propositio: homo est asinus, esset possibilis, quia potest esse vera sine nova impositione terminorum. Sed falsitas consequentis declaratur: Omnis propositio est impossibilis, quae significat sic esse, sicut impossibile est esse; ista est huiusmodi; ergo ista est impossibilis. Maior videtur evidens per definitionem propositionis impossibilis. Minor est de se nota, scilicet quod ista propositio: homo est asinus, significat sic esse, sicut impossibile est esse, quia significat unam rem esse aliam rem a tali re distinctam , ut puta Sortem esse asinum a Sorte distinctum, quod est impossibile, quia includit contradictionem, scilicet quod Sortes sit idem numeraliter alicui ab eo distincto, quia significat, quod Sortes sit tali rei idem et quod Sortes non sit tali rei idem, quae manifeste sibi invicem contradicunt.
Item: Deus non potest facere Sortem esse Platonem; ergo a multo fortiori non potest facere Sortem esse asinum. Ista consequentia videtur evidens et antecedens ab omnibus tenetur.
Item: Si sic, sequeretur, quod omnes istae propositiones essent possibiles, saltem ad istum intellectum, quod possunt esse verae sine nova impositione: omne ens est filius Beatae Virginis, omnis asinus est filius Beatae Virginis, omnis lapis est filius Beatae Virginis, et sic de consimilibus, quia sunt propositiones mere affirmativae, in quibus nulla ponitur negatio, quarum termini stant pro aliquibus; et consequens videtur satis sinistre sonare.
[Ad rationes contra 5 conclusionem]
E Ad primum istorum dicitur ab aliquibus concedendo, quod Deus de sua potentia absoluta posset damnare innocentem et beatificare nocentem, non tamen hoc posset de potentia sua ordinata.
Sed contra: Potentia absoluta Dei est potentia ordinata Dei, ergo quidquid posset per potentiam absolutam, posset per potentiam ordinatam. Propter quod alii volentes corrigere modum loquendi mutant modum loquendi nominalem in adverbialem et dicunt, quod Deus potest praedicta facere absolute, sed non illa facere ordinate, id est tenendo suam ordinationem, qua ab aeterno ordinavit bonos esse praemiandos et malos puniendos .
Sed contra: Creatura, utpote malus judex temporalis damnat innocentem et liberat pessimum peccatorem, ergo Deus hoc facit, vel saltem potest facere. Ista consequentia patet per quartam conclusionem et diffusius per illa, quae dicta sunt in declaratione quartae conclusionis. Ad istud dicitur, quod Deus hoc facit ex communi influentia cooperative , non tamen facit hoc beneplacite. Alii vero dicunt similiter negando
D: 1. distincta A.
E: 1. potest E; possunt A.
2. textus corruptus in A: beatas praemiandas et malas pugniandas.
3. cooperante A; et permissive add. E.