The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 49
Deum posse taliter facere praecipue beneplacite. Et ulterius dicunt negando quod nullum illorum includit contradictionem. Immo dicunt, quod satis expresse includit contradictionem Deum damnare bonos et beatificare malos, quia ex hoc sequitur, quod Deus non esset bonus, et quod Deus non esset Deus, secundum quod tangebatur per auctoritatem Anselmi. Et istud videtur multis probabilius satis .
F Ad secundum dicitur ab aliquibus concedendo conclusionem, scilicet quod aliquis potest odire Deum meritorie, et hoc propter argumentum factum. Et ulterius negant in tali casu, quod quicumque merendo aliquid facit, hoc facit pro amore Dei, nec hoc esset principium in Theologia tali casu posito. Et ulterius dicunt ad auctoritatem Apostoli, quod intelligitur secundum legem statutam de facto et non secundum omnem casum possibilem. Alii vero finaliter concedunt, quod aliquis potest odire Deum pro amore Dei negantes, hoc includere contradictionem. Tertii vero dicunt simpliciter negando hoc Deum praecipere posse beneplacite et assertive, sed tantum de communi influentia sua cooperante, ratione cuius praecepti nullus aliquid facere tenetur . Et cum hoc concordat sententia Apostoli, qua dicitur: "Si angelus Dei evangelizaverit vobis praeter illud, quod evangelizatum est, non credas ei".
Et ulterius, quando dicitur Sortes potest praecipere hoc, ergo Deus potest hoc praecipere, dicitur, quod tales consequentiae arguendo verbaliter non valent, sicut non sequitur: Sortes potest peccare, ergo Deus potest peccare; et tamen cum hoc stat, quod Sortes nihil potest facere, quin Deus hoc idem potest facere, sicut patet in declaratione quartae conclusionis.
[Ad rationes contra 6 conclusionem]
G Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod illa assumtio, qua Deus assumit creaturam in unitatem suppositi, est unio ipsius creaturae ad Deum sive ad suppositum divinum, sed non qualiscumque unio, sed unio intensissima et quasi ineffabilis excedens omnem unionem naturalem tam accidentalem quam essentialem. Quia ratione talium unionum naturalium non fit communicatio idiomatum substantiva, id est in terminis substantivis , quia quamvis forma uniatur materiae, propter hoc non conceditur, quod forma sit materia vel quod materia sit forma; sed ratione unionis naturae humanae ad suppositum divinum conceditur, quod homo est Deus et Deus est homo. Et ulterius negatur consequentia, qua infertur, quod omnis creatura de facto est assumta,
E: 4. immo.../om. V. 5. innocentem et add. A. 6. multis satis sic pro istis responsionibus dixisse E. F: 1. negando A. 2. est E et om. supra: negant. 3. om. A. 4. nisi illud quod est evangelicum add. E. Pro seq. Gal. 1, 8. G: 1. sumit A; assumsit E. 2. unius A. 3. substantiva.../substantialium et consubstantialium E. 4. formaliter A; essentialiter add. V.