The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941
p. 64
quod motus est actus etc. Item in Theologia tenetur, quod dicitur principium firmissimum, quod Deus nullo modo potest mutari, quia est Ipse secundum Apostolum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Ipse enim dicit in Deuteronomio: Ego Deus et non mutor; et breviter in quampluribus aliis locis Sacrae Scripturae planissime asseritur, quod Deus nullatenus potest mutari.
[Obiectiones]
B Sed contra istam conclusionem instatur: Omne illud potest mutari, cui primo aliquid potest advenire et postea removeri seu separari ab eodem; sed Deus est huiusmodi, ergo etc. Maior patet et est evidens, quia ideo dicitur substantia mutabilis, quia sibi potest accidens advenire et postea separari ab eadem. Et consimiliter materia prima dicitur vere generari, sicut patet per Aristotelem et Commentatorem 5° Physicorum, ubi volunt, quod materia est, quae in rei veritate generatur, id est quae vere est subiectum generationis et motu generationis mutatur; et hoc non est alia de causa, nisi quia sibi potest advenire nova forma et antiqua ab ea separari.
Item hoc patet de anima, quae praecise dicitur propter hoc mutabilis, quia sibi possunt advenire diversae passiones et diversi actus, quos prius non habuit, et etiam postea ab eadem abesse.
Nec potest dici, quod in istis, scilicet in materia prima et in anima, per tales motus aliquid de substantia earum deperdatur, quia omnes philosophi tenent, quod tam materia prima quam anima intellectiva est perpetua tamquam illud, quod nullo modo corrumpi potest.
Et minor praedictae rationis, scilicet quod Deus sit huiusmodi, declaratur: Quia Deo potest aliquid advenire in unitatem suppositi et postea ab eodem separari sive dimitti, sicut patet per sextam conclusionem. Unde recte , sicut albedo advenit suo subiecto et ab eodem substantatur et postea ab eodem separatur, et ideo tale subiectum dicitur alterari, ita pari ratione videtur, quod quia albedo sive quaecumque alia creatura potest Deo advenire in unitatem suppositi et in tali suppositione ab eodem substantari et postea dimitti, potest dici Deus mutari.
Item: Deus generabatur, moriebatur, resurrexit, descendit ad infernum, ascendit ad caelos; ergo Deus mutabatur. Antecedens est articulus fidei, et consequentia est de se nota.
Item: Deus movebatur omni specie motus, quia ipse generabatur, ipse corrumpebatur, ipse augmentabatur, quia primo fuit parvus puer et postea crevit in magnum virum, et ipse diminuebatur, sicut patuit in
A: 6. om. A E; quod /tamquam E.
7. Jac. 1, 17.
8. Malach. 3, 6; ita E.
B: 1. patet... /videtur evidens de se E; est nota V.
2. l. c., cap. 1 et 2; ed. Didot, t. 2, p. 307 ss.
3. motus A; et sine mutatione add. V (et /ergo E).
4. patet... /patet per Aristotelem in De Anima, ubi praecise A.
5. sive d. /om. A.
6. dicendum videtur, quod E.
7. ergo Deus potest mutari add. A.