The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941

p. 65

morte sua, quando totum sanguinem suum fudit, et ipse alterabatur, quando ipse sudabat guttas sanguineas et escurivit et sitivit et calefiebat et frigefiebat, et ipse localiter movebatur, quia de uno loco ad alium perrexit; ergo ipse est mutabilis.

Item: Deus potest esse diversarum voluntatum, ita quod primo potest esse unius voluntatis et postea alterius voluntatis sine mutatione alicuius alterius rei, ergo Deus potest mutari. Ista consequentia videtur evidens. Et antecedens declaratur: Ponatur, quod A erit instans futurum, et capiantur istae duae propositiones: Deus damnabit Sortem in A instanti, et iste Deus non damnabit Sortem in A instanti; et ponatur cum hoc, quod Sortes non sit in rerum natura, sed quod erit in A instanti vel ante A instans. Tunc sic: Utraque istarum potest esse vera ante A instans sine mutatione alicuius alterius a Deo; ergo potest esse primo unius voluntatis et postea alterius voluntatis sine mutatione alicuius alterius rei a Deo. Antecedens illius conclusionis videtur evidens, quia utraque illarum est contingens. Item: Si capiatur illa, quod non potest esse vera ante A instans et sit gratia exempli ista: iste Deus damnabit Sortem in A instanti, tunc sic: Sortes potest finaliter peccare mortaliter ante A instans et de hoc numquam conteri, ergo Deus potest damnare Sortem in A instanti. Ista conclusio videtur evidens, quia cuius causa efficiens potest esse, ipsum potest esse; sed causa efficiens damnationis Sortis potest esse, scilicet peccatum mortale eiusdem finale, ergo damnatio Sortis potest esse; ergo haec est ante A instans: Deus potest damnare Sortem ante A instans in A instanti; et consimiliter potest argui, si dicatur, quod negativa non potest esse vera ante A instans, nec potest negari, quando Sortes poterit peccare mortaliter ante A instans, quia clarum est, quod Sortes potest esse viator liberi arbitrii ante A instans, et per consequens ipse potest peccare mortaliter ante A instans. Ista consequentia in Theologia est satis manifesta. Et antecedens est de se notum et potest elici ex principali casu. Patet ergo hoc antecedens: utraque illarum potest esse vera ante A instans sine mutatione alicuius alterius rei a Deo. Et principalis consequentia patet, quia quando haec est vera: iste Deus damnabit Sortem in A instanti, tunc Deus habet voluntatem damnandi, et si cum hoc, tunc postea haec potest esse vera: Deus non damnabit Sortem in A instanti, Deus potest habere voluntatem non damnandi, et non est eadem voluntas: voluntas damnandi Sortem et voluntas non damnandi Sortem.

Item: Utraque istarum potest esse vera ante A instans sine mutatione alicuius alterius rei a Deo, igitur si Deus non potest mutari, sequitur quod utrumque contradictoriorum potest esse verum sine aliqua muta-

B: 8. In sequentibus Editio in tantum differt a mss. variando, transponendo et omittendo, ut causa brevitatis ad ipsum textum referre liceat.

9. non add. V.

10. hic et in sequentibus V semper ponit sufficiens pro "efficiens."

11. potest esse V (E. /om.).

12. damnabit, V E.

13. om. A. (praedictis E).

14. ante ... om. A.

15. si add. E V.