The Centiloquium Attributed to Ockham (Part III)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941

p. 66

tione, quod videtur impossibile: quia quacumque propositione accepta, quae nunc est vera, si debeat fieri falsa, oportet, quod fiat aliqua mutatio, quia aliter nulla assignanda esset ratio, quare potius esset falsa nunc quam prius.

Item: Istud confirmatur per diversas auctoritates Sacrae Scripturae. Primo per illud Genesis, quo Deus dixit: poenitet me fecisse hominem; ergo primo quando fecit hominem, sibi placuit et postea hoc idem sibi displicuit; ergo Deus mutabatur a placentia in displicentiam.

Secundo: Per illud Jonae, quo Jonas per praeceptum divinum Ninivitis: adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, quando tamen post quadraginta dies non subvertebatur, quia fecerant poenitentiam, qua Deus placabatur; ergo Deus prius fuit in voluntate subvertendi Ninive et postea non fuit illius voluntatis sed oppositae; ergo Deus mutabatur.

Tertio patet hoc idem de Ezechia rege, cui Deus per prophetam intimavit ipsum fore in illa infirmitate, in qua iacuerat, moriturum, et statim per eundem prophetam ipsum victurum; ergo Deus prius habuit unam voluntatem et postea aliam.

Quarto illud patet per Evangelium, quo Christus dixit suis discipulis: ascendite vos ad diem festum hunc, ego autem non ascendam; et tamen postea ascendit. De quo tamen discipuli eius quaesierunt, quomodo fuit, quod ascendit, cum prius se negaverat ascensurum. Respondit Dominus: nonne sunt duodecim horae diei, quasi dicat: in una hora fui in voluntate non ascendendi et postea in voluntate ascendendi. Ergo Deus mutabatur. Et si dicatur, quod ipse mutabatur secundum voluntatem humanam et non secundum voluntatem divinam. Contra: Voluntas sua humana fuit oboediens et concors voluntati divinae; ergo primo secundum voluntatem divinam voluit ascendere et postea noluit; ergo secundum voluntatem divinam mutabatur.

Istis quasi infinitae aliae auctoritates possunt adiici, quae per istarum solutiones faciliter possunt solvi.

[Ad obiectiones]

C Ad primum istorum dicitur negando maiorem, nisi addatur: per transmutationem eiusdem, sicut dicendo: omne illud potest mutari, cui potest aliquid advenire per sui transmutationem et postea ab eodem separari.

Verumtamen aliquibus non sufficit ista responsio, qui dicunt non esse inconveniens Deum esse mutabilem mutatione non includente aliquam imperfectionem. Et ideo concedunt tali mutatione assumptionis alicuius naturae in unitatem suppositi vel dimissione eiusdem Deum posse

B: 16. sequeretur error Parisius condemnatus nec aliter add. V.

17. om. A.

18. Gen. 6, 7.

19. tres A; l. c. 3, 4.

20. 4 Reg. 20.

21. Joh. 7, 8, et cf. 11, 9.

22. Item E.

C: 1. dico E.

2. sicut ... om. E.