The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942

p. 51

dimisit corpus nec etiam dimisit animam a tali assumptione humanitatis. Tamen accipiendo humanitatem pro natura humana ex corpore et anima intellectiva composita non erat in triduo assumpta, quia illa non erat tunc in rerum natura. Et ulterius etiam conceditur, quod in triduo fuit haec vera: anima est corpus, secundum quod expositorie taliter potest probari: Iste Filius Dei est corpus, iste Filius Dei est anima, ergo anima est corpus etc. Et consimiliter conceditur, quod in triduo corpus mortuum erat separatum a corpore mortuo, quia iste Deus, qui est corpus mortuum communicatione, secundum suam animam est separatus a corpore mortuo. Sed ulterius negatur ista consequentia, igitur idem separatur a seipso, quia ista propositio quodammodo componitur ex terminis non communicabilibus, scilicet ex terminis relativis quandam demonstrationem importantibus. Sicut non sequitur: Deus homo assumpsit naturam humanam, ergo homo assumpsit naturam humanam, ergo homo assumpsit seipsum. Et propter hoc negatur, quod idem est separatum a seipso, quia non sequitur ex praedictis.

Veruntamen praedictis non obstantibus aliqui dicere volunt, quod termini sive dictiones significantes partes Christi non sunt termini communicabiles, quapropter ratione assumptionis non de se mutuo verificantur. Primum tamen probabilius esse videtur, et quilibet eligat, quod sibi melius placet.

[Nota, quod probabiliter certa 31. et 61. potest concedi, quod digitus Christi est deus et quod est homo. Et si quaeritur ergo: utrum est homo Christus vel alius homo? dicitur, quod non est alius homo, quia sic essent plures homines, quod est haereticum, sed est homo Christus. Et si dicatur nunc (?) ultra sic: homo Christus fuit ab aeterno, sed ille digitus non fuit ab aeterno, ergo etc. Negatur ibi minor, sicut potest probari sic: iste Deus fuit ab aeterno, ut docet fides; iste Deus est iste digitus, ut recta conclusio docet; igitur iste digitus fuit ab aeterno. Non tamen potest probari, quod natura assumpta est homo, quia vel esset homo Christus vel alius, ut patuit, nec homo Christus, quia ille fuit ab aeterno et natura assumpta non, quod tamen si nitetur probari, videlicet quod talis natura fuisset ab aeterno et hoc sic: iste Deus fuit ab aeterno, iste Deus est ista natura, ergo negatur minor, ut docet 31.]

Remarks

We have no parallels for these discussions in Ockham, as mentioned above. Besides, it is worth while to note the addition in D, 1 (footnote), where we find a reference to a Commentary on the Sentences. This could be, though by no means necessarily is, a clue for the identification of the real author of the so-called Centiloquium. In any case, Ockham is out of the question here as the author. Another problem is the numbers in the addition at the end of this conclusion. Do they refer to the respective numbers of the Centiloquium? That is possible; and in that case they would be a reference to the Syllogismus expositorius used in these conclusions.

D: 1. In superiore margine nota marg. A: Notandum quod unio facit communicationem idiomatum solum quoad terminos concretos importantes suppositum, quia solum ratione talis suppositi fit talis communicatio. Anima autem et corpus, quae sunt partes, dicunt naturam et non suppositum. propter quod non potest dici, quod Filius Dei sit anima vel corpus, quamvis personae divinae uniantur in unitatem suppositi. haec dicuntur libro 3. d. 21, q. una in fine.

2. assumpta ... /cum corpore anima. et tamen Deus non dimisit in illo triduo, quod assumserat, quia Deus erat in sepulchro cum corpore et in inferno cum anima E.

3. in expositione A.

4. [] add. in textu V.