The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942

p. 52

[14ª CONCLUSIO]

A Quarta decima conclusio est ista:

QUOD HOMO ASSUMPSIT NATURAM HUMANAM SIVE HUMANITATEM IN UNITATEM SUPPOSITI DIVINI.

Ista conclusio statim patet sic arguendo: Iste Filius Dei assumpsit humanitatem in unitatem suppositi divini; iste Filius Dei est homo; ergo homo assumpsit humanitatem in unitatem suppositi divini. Tam maior quam minor est articulus fidei.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Si homo assumpsit humanitatem, cum illa humanitas assumpta sit homo, ergo homo assumpsit hominem: vel ergo seipsum vel ilium; primum non potest dici, quia sic sequeretur, quod ibi essent duo homines, scilicet homo assumens et homo assumptus; et per consequens Beata Virgo habuit duos filios, scilicet hominem assumentem et hominem assumptum.

C Ad illud breviter dicitur negando, quod illa natura humana assumpta sit homo nec suppositum per se existens, quia suppositatur per suppositum divinum, nec est filius Beatae Virginis, quia non habuit nisi unicum filium, et ille est Filius Dei, et clarum est, quod illa natura assumpta sive illa humanitas non est Filius Dei, sicut patet per declarationem conclusionis proximae praecedentis. Et sic patet, quod ibi non sunt duo homines.

[15ª CONCLUSIO]

A Quinta decima conclusio est ista:

QUOD NON OMNE ANIMAL RATIONALE MORTALE EST HOMO.

Illa conclusio declaratur sic: Natura assumpta est substantia animata sensibilis. Quia quod sit substantia notum est de se, quia est ens, et non est accidens, ergo est substantia. Et quod sit animata, patet, quia est composita ex corpore et anima intellectiva. Et quod sit sensibilis, patet, quia sentit multas poenas et passiones, sicut de se notum est, et ab omnibus conceditur. Ergo est animal, et clarum est, quod non est animal irrationale, ergo est animal rationale. Et quod sit mortalis, patet, quia potest vel saltem potuit mori; ergo natura ista assumpta est animal rationale mortale. Et tamen non est homo, sicut praedictum est, ergo non omne animal rationale mortale est homo.

B Sed contra istam conclusionem instatur: Omnis propositio est falsa, in qua definitum . negatur a sua definitione; ista conclusio est huiusmodi, ergo ista conclusio est falsa. Ratione istius argumenti volunt aliqui

14, A: 1. ergo...om. E.

C: 1. Respondeo quia non est E.

15, A: 1. videtur de se notum V; satis clarum est E.

2. om. E.

B: 1. affirmatum A.