The Centiloquium Attributed to Ockham (Part IV)
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 1 · March–May 1942
p. 53
negare naturam assumptam esse animal, quia non est substantia per se existens, quod requiritur ad hoc, quod sit animal. Et ulterius dicunt concedendo, quod aliquid est quod proprie loquendo non est substantia nec accidens, quia ista natura assumpta non est substantia proprie et stricte accepta, quia non est per se existens suppositaliter, nec etiam accidens, quia hoc nullus ponit, quamvis habeat aliqualem similitudinem cum accidente, quia substantivatur ab alio, quia sicut accidens substantivatur a suo subiecto, non tamen propter hoc sequitur, quod sit accidens, quia potest esse realiter sine tali substantatione. Et similiter: Forma substantialis sustantatur a materia et est in materia subiective, et ideo habet magnam similitudinem cum accidente, et tamen non est accidens.
Sed ex istis sequitur ita mirabilis conclusio sicut praecedens, scilicet quod aliquid ens existens est per se unum, quod nec est substantia nec accidens. Et ideo videtur in ista materia probabilior esse conclusio supradicta, scilicet quod non omne animal rationale mortale est homo.
Et si dicatur, quod quamvis ista natura assumpta sit animal rationale, non tamen est mortale, quia est corpus glorificatum, et per consequens induit immortalitatem, propter quod dicit Apostolus: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. Sed istud non videtur aliud quam cavillatorie dictum, quia ante mortem Christi clarum est, quod ista natura fuit mortalis, et tunc saltem fuit conclusio vera. Item: Ex hoc sequeretur, quod nullus homo post diem iudicii erit animal rationale mortale, quia quilibet homo tunc saltem salvatus erit glorificatus. Et ideo videtur probabilius dici, quod illud sit mortale, quod ex principiis suis naturalibus naturaliter potest mori vel aliquando potuit mori, quamvis per aliquod extrinsecum ab illa mortalitate praeservetur penitus.
C Aliter ergo respondetur ad argumentum, quod theologice loquendo, haec oratio: animal rationale mortale non est definitio convertibilis cum homine, sed oportet addere istam differentiam: supponibile [sic quod ista sit propria et convertibilis definitio hominis: animal rationale mortale suppositale]. Et ista definitio ratione ultimae differentiae non verificatur de natura assumpta. Et per hoc patet responsio argumenti.
Remarks
In this conclusion, at the very beginning, occurs one expression which Ockham hardly could have written: Et quod sit animata, patet, quia est composita ex corpore et anima intellectiva. According to Ockham, a human being is composed at least of three really distinct souls or forms: forma corporeitatis, anima sensitiva, and anima intellectiva. Cf. Quodl. II, 10 et 11 (ed. Argent.). In any case the expression is not Ockhamistic.
B: 2. quae A.
3. naturaliter esse (adesse E) V E.
4. om. E; non A.
5. ideo A.
6. Rom. 6, 9.
7. quamvis ... /om. V.
C: 1. [] om. A E; pro "supponibile": supponibile vel per se existens E; suppositale vel suppositaliter V.